圣经文本

 

Ezechiel第42章

学习

   

1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem.

2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,

3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :

5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.

6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.

7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :

8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris, quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.

9 Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.

10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.

11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.

12 Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.

13 Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.

14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.

15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.

16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.

17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.

18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.

19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.

20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Amore Conjugiali#26

学习本章节

  
/535  
  

26. Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in Mundo Spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sequentia haec in Societate Coeli, e qua fuit Angelus tubae et ductor. Quis in Christiano Orbe aliquid scivisset de Coelo, ac de Gaudiis et de Felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere. Quod similia existant in Mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi, ut quod viderit Filium hominis in medio septem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Coelo; Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia electos ex unaquavis Tribu; Locustas ascendentes ex abysso; Draconem et ejus pugnam cum Michaele; Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem; duas Bestias, unam ascendentem ex mari, alteram e terra; Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris; Equum album, et Coenam Magnam; Coelum novum et Terram novam, ac Sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam 1 quoad Portas, Murum et hujus Fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum fuit in Mundo spirituali et in Coelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini; et quae deinde Apostolo Petro, Acta 11: tum quae visa et audita Paulo. Praeterea quae Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quae Cherubi, Ezechi. 1, 10: Quod Novum Templum, et Novam Terram, et Angelum metientem illa, Ezechi. 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48: Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes; et quoque in Chaldaeam, in Captivitatem, Ezechi. 8, 11. Simile factum est cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Sacharia 1:8. seq. Quod viderit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, Sacharia 2:1. 2 seq. Quod viderit Candelabrum, et duas Oleas, Sacharia 4:1. seqq. Quod viderit Volumen volans, et Epham, Sacharia 5:1, 6. Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, Sacharia 6. seq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Bestias ascendentes e mari, Cap Daniel 7. seqq. Tum pugnas Arietis et Hirci, Cap Daniel 8. seqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo, Daniel 9: Quod puer Elisaei viderit Currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum aperti sunt ejus oculi. Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in Mundo Spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma a Domino e Coelo. 3 ,

脚注:

1. Prima editio: discriptam

2. Prima editio: Daniel 3:1.

3. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.

  
/535