圣经文本

 

Ezechiel第40章

学习

   

1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.

3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus : stabat autem in porta.

4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc ; annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.

7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.

8 Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.

9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portæ erat intrinsecus.

10 Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

11 Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.

12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.

13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.

14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.

15 Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquagita cubitos.

16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.

18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.

19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.

20 Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

22 Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.

23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.

25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam : et vestibulum ante fores ejus : et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.

27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.

28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.

29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.

30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :

31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.

32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.

33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

35 Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.

36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.

39 Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.

40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ : et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ :

41 quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde : per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.

42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima.

43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.

44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.

45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

46 Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.

47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.

48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.

49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus : una hinc, et altera inde.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7601

学习本章节

  
/10837  
  

7601. ‘Et linum’: quod significet verum naturalis exterioris, constat ex significatione ‘lini’ quod sit verum, sed verum naturalis exterioris, de qua sequitur; quod naturale sit exterius et interius, videatur n. 4570, 5118, 5497, 5649, consequenter quod verum et bonum 1 ibi sit interius et exterius, n. 3293, 3294; verum et bonum naturalis exterioris significantur per ‘linum et hordeum’; ac bonum et verum naturalis interioris per ‘triticum et zeam’.

[2] In hoc et in sequenti versu agitur de veris et bonis quae destructa et vastata sunt, et de bonis et veris quae non destructa et vastata; ita de veris et bonis quae recondita et reservata sunt 2 ad usum, et quae non recondita et non reservata; nam apud malos, cum vastantur, hoc est, cum separantur a veris et bonis et relinquuntur suis malis et falsis, tunc 3 vastantur quoad illa vera et bona quae sunt in exteriore naturali, et adjuncta ibi falsis et malis; quod illa vera et bona spectent deorsum, ac ideo non reservari possint, videbitur infra n. 7604, 7607; at vera et bona interioris naturalis non vastantur sed introrsum magis perducuntur, et ibi reservantur ad usum; ac 4 tunc communicatio inter naturale interius et exterius in tantum clauditur ut non inde aliquid boni et veri influere possit in naturale exterius, nisi modo tale commune per quod ratiocinari possint, et argumenta connectere ad confirmanda falsa et mala. Bona et vera illa quae reservantur, in Verbo significantur per ‘reliquias’, de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 661, 5 798, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344, 5897-5899, 6156, 6 7556. De his nunc agitur in binis his versibus, et significantur per quod ‘linum et hordeum percussum 7 sit, quia hordeum spica maturescens, et linum culmus’, et quod ‘triticum et zea non percussa 8 sint, quia abdita illa’.

[3] Quod ‘linum’ significet verum, est ex repraesentativis in caelo; in caelo, qui in vero naturalis sunt apparent induti albo, quod album apparet sicut ex lino; ipsum verum naturalis etiam ibi repraesentatur sicut contextura ex filis purioribus lini; fila illa instar 9 filorum sericorum apparent, splendida, pulchre translucentia, et mollia, 10 ac indumentum ex illis simile, si verum quod ita repraesentatur est ex bono; vicissim autem, fila illa quae instar lineorum non apparent translucentia, nec splendida, nec mollia, sed ut dura et fragilia, et usque alba, si verum quod ita repraesentatur non sit ex bono.

[4] Ex his nunc constare potest quid significat quod angeli hominibus visi apparuerint in linteis, ut illi de quibus apud Johannem, Exiverunt septem angeli, habentes septem plagas, e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti pectora cingulis aureis, Apoc. 15:6:

apud Danielem,

Sustuli oculos meos, et vidi, et ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, 10:5:

apud Ezechielem,

Ecce sex viri venientes a via portae superioris, et cuivis instrumentum dispersionis ejus in manu ejus; sed vir unus in medio illorum indutus linteis, et atramentarium scribae in lumbis ejus, 9:2;

de quo angelo ibi ulterius in eodem capite vers. 3, 4, 4, et 10:2-7 et apud eundem, de angelo qui mensus novum templum, cui filum lini et calamus mensurae in manu, xl [3, ] seq. : etiam angeli visi in sepulcro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante, Matth. 28:3; Marcus 16:5; Luc. 24:4; Joh. 20:11, 12.

[5] Quia ‘linum’ significabat verum exterioris naturalis, et exterius naturale est quod investit interiora, idcirco illud verum est quod repraesentatum est per ‘lintea’ quibus induti fuerunt angeli; et quoque per ‘vestes lini’ quibus induebatur Aharon cum in sancto ministraret, de quibus apud Moschen, Cum Aharon intrat in Sanctum, tunicam lini sanctitatis induet, et balteo lini cinget se, et cidarim lini imponet sibi, vestes sanctitatis hae, Lev. 16:[3, ] 4 11 :

similiter apud Ezechielem,

Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; quando ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum, cidares lini erunt super capite illorum, femoralia lini erunt super lumbis illorum, 44:17, 18;

ibi de novo templo et de nova Hierosolyma, per quae intelligitur regnum Domini. Ideo quoque sacerdotes portabant ephodos lini, 1 Sam. 22:18 12 ;

et Samuel ministrabat coram Jehovah, puer cinctus ephodo lini, 1 Sam. 2:18:

tum quoque David cum 13 transferebatur arca in urbem ejus, cinctus erat ephodo lini, 2 Sam. 6:14.

[6] Ex his quoque constare potest cur Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, Succinxerit Se linteo, et absterserit pedes linteo quo 14 succinctus erat, Joh. 13:4, 5;

lavatio enim pedum significabat purificationem a peccatis, quae fit per vera fidei, nam per illa docetur homo quomodo 15 vivet.

[7] Per ‘linum’ etiam in sequentibus locis significatur verum:

apud Jeremiam,

Dixit Jehovah ad prophetam, Eundo emito tibi cingulum lini, et ponito illud super lumbis tuis, sed per aquam non duces illud; sume cingulum, et surge, abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae; a fine dierum multorum, cum recepit cingulum, ubi absconderat illud, ecce corruptum erat cingulum, non proderat ad quicquam, 13:1-7;

per ‘cingulum lini super lumbis’ repraesentabatur verum ex bono, quale 16 est in principio quando Ecclesia instauratur a Domino, et quale fit postea, quod circa finem eis sit corruptum, nec prosit ad quicquam:

apud Esaiam,

Erubescent facientes linum sericorum, et textores aulaeorum, 19:9;

ibi de Aegypto; ‘facere linum sericorum’ pro 17 fingere vera:

[8] apud Moschen,

Non arabis bove et asino simul; non indues mixtam vestem ex lana et lino simul, Deut. 22:10, 11 18 ; per ‘bovem’ significatur bonum naturalis, per ‘asinum’ verum ejus; similiter per ‘lanam et linum’; quod ‘non ararent bove et asino simul, nec induerent vestem mixtam ex lana et lino simul’ significabat quod non 19 essent in bino statu simul, nempe in bono et inde spectarent verum, ac simul in vero et inde spectarent bonum; 20 illa simile involvunt quod involvunt quae Dominus dixit apud Matthaeum,

Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad 21 accipiendum vestem suam, 24:17, 18;

de quibus videatur n. 3652 ad fin. , qui enim ex bono spectant verum in interiore caelo sunt; qui autem ex vero spectant bonum in exteriore caelo sunt; 22 hi ex mundo spectant caelum, illi ex caelo spectant mundum, unde in ratione quadam opposita sunt, et quare si simul essent, destrueret unum alterum.

脚注:

1. illius

2. in

3. non vastantur quoad omnia vera et bona, sed solum quoad illa quae spectant deorsum, hoc est, ad mundum et tellurem, et quae sunt in exteriori naturali, malaenim etfalsa, quibus relinquuntur, sunt in exteriori naturali; et illis adjuncta sunt vera et bona ibi, (in the margin) idcirco, quia non simul debent esse, auferuntur.

4. interea

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. est

8. sunt

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. cum repraesentatur verum in quo bonum, ast vicissim ut non translucens et splendidum, nec molle, sed ut durum et fragile, si verum sit et non a bono

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. ferebatur arca ad urbem Davidis

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. vivendum

16. apud gentem Judaicam, quod nempe corruptum

17. veris fictitiis

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript places this after simul.

20. The Manuscript places this after involvunt.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. non potest esse in utroque simul, (in the margin) nam tunc vastaretur quoad utrumque, nam qui ex vero spectant bonum, e mundo spectant coelum, at qui ex bono spectant verum, ex coelo spectant mundum, quae quia in ratione quadam opposita sunt, destruet unum alterum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.