圣经文本

 

Ezechiel第39章

学习

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9228

学习本章节

  
/10837  
  

9228. Quod ‘septem’ significent integram periodum a principio ad finem, ita plenum, constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, 30:26;

agitur ibi de salvatione fidelium ac de intelligentia et sapientia eorum in regno Domini; ‘luna’ est fides a Domino, ita fides in Dominum, et ‘sol’ est amor a Domino, ita amor in Dominum, n. 30-38, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696, 5377, 7078, 7083, 7171, 8644; ‘lux solis septupla, sicut lux septem dierum’ est status plenus intelligentiae et sapientiae ex amore et fide in Dominum:

[2] apud Ezechielem,

Exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent ac comburent arma, et scutum et clypeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus, et cum hasta; 1 accendent illis ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, neque excidant ex silvis: et mundabunt terram septem mensibus, 39:9, [10, ] 12; agitur ibi de destructione falsi; ‘arma’ quae ibi recensentur sunt falsa per quae pugnant mali contra vera Ecclesiae, ‘accendere illis ignem septem annis’ significat destructionem 2 plenariam per cupiditates amorum sui et mundi, ‘ut non adferant ligna ex agro, neque excidant e silvis’ significat 3 dum nihil boni supersit, neque in interiore homine neque in exteriore, ‘mundare terram septem mensibus’ significat plenariam restitutionem boni et veri in Ecclesia; quod ‘arma’ sint vera pugnantia contra falsa, et in opposito sensu falsa pugnantia contra vera, 4 quod ‘arcus cum telis’ sint doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi, 5 quod ‘baculus manus’ sit potentia veri, et in opposito sensu potentia falsi, 6 quod ‘incendere et comburere’ sit vastare per cupiditates amorum sui et mundi, 7 quod ‘ligna ex agro’ sint bona interiora Ecclesiae, et ‘ex silvis’ scientifica boni et veri, et 8 quod ‘terra’ sit Ecclesia, ostensum est plurimis in locis; quisque videre potest quod 9 ibi alia significentur quam quae in littera exstant, sicut quod 10 comburerent arma, et incenderent ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, 11 nec excidant ex silvis; 12 quod usque 13 significentur sancta ac Divina scitur, quia Verbum est sanctum et ex Divino; sed quae sancta ac Divina in illis verbis continentur, nullatenus sciri potest nisi sciatur quid significant ‘arma’, quid ‘septem anni’, 14 et ‘septem menses’, quid ‘ligna ex agro’ et 15 ‘ligna ex silvis’; inde patet quod prophetica 16 illa absque notitia ex sensu interno 17 prorsus non capiantur:

[3] apud Davidem,

Septies in die laudo Te super judiciis justitiae Tuae, 164 18 :

apud eundem,

Retribue vicinis septuplum in sinum eorum, Ps. 79:12; 'septuplum' est ad plenum: similiter apud Moschen, Quod septuplum punirentur si transgrederentur praecepta et statuta, Lev. 26:18, 21, 24, 28.

Qui non scit quod ‘septem’ significent integram periodum a principio ad finem, et inde plenum, credet quod ‘septem septimanae’ significent septem tempora apud Danielem,

Scito et percipito, ab exitu Verbi ad usque restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem, 9:25;

sed ‘ 19 septimanae septem usque ad Messiam Principem’ significant id quod dicitur de Domino, quod venturus in plenitudine temporum, ita 20 significant integram periodum 21 . Inde patet quod septem spiritus coram throno Dei, Apoc. 1:4, liber obsignatus septem sigillis, Apoc. v i, et septem angeli habentes septem phialas, quae sunt plagae septem ultimae, Apoc. 15:1, 6, 7, 21:9, non sint septem spiritus, nec septem sigilla, nec septem angeli, septem phialae, ac septem plagae, quae significantur, sed quod sint omnia usque ad plenum; pariter quod sterilis pareret septem, I Sam. 2:5, non sint septem sed multum usque ad plenum.

[4] Quia ‘septem’ talia significabant, ideo statutum est quod sacerdos septem diebus indutus esset vestibus cum initiaretur, Exod. 29:30, quod septem diebus implerentur manus ejus, ibid. vers. 35, septem diebus sanctificaretur altare, ibid. vers. 37, quod initiati in sacerdotium non 22 decederent a tentorio septem diebus, Lev. 8:33, 34; 23 similiter, spiritus immundus exiens ex homine, et revertens cum septem aliis, Matth. 12:43-45; Luc. 11:26, tum si frater septies in die peccaverit et septies conversus fuerit, quod ei remittetur, Luc. 17:4, quod cor Nebuchadnezaris mutaretur ab homine, et cor bestiae daretur ei, dum septem tempora transiverint, Dan. 4:12, 22, 29 [KJV 15, 25, 32]; inde quoque erat quod amici Hiobi in terra septem dies et septem noctes sederint cum illo, et nihil locuti ad illum, Hiob. 2:13. Quod septuaginta similiter significent plenum, videatur n. 6508, tum quoque septimana, n. 2044, 3845. Ex his nunc constare potest quod per 'octavum diem' significetur principium status sequentis.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts eorum.

3. ut

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. The Manuscript places this after manus.

6. The Manuscript places this after comburere.

7. The Manuscript places this after agro.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. haec significent alia

10. accenderent armis ignem

11. The Manuscript deletes et and inserts nec in the Manuscript, et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

12. quid

13. significent

14. quid ignis

15. The Manuscript inserts quid.

16. Verbi

17. parum

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. significat, in the Manuscript, the First Latin Edition.

21. The Manuscript inserts quae intercedit.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. pariter quod amici Hiobi in terra septem dies et septem noctes sederint cum illo, et nihil loquuti ad illum, Job 2:13, ut et quod cor Nebuchadnezaris mutaretur abhomine, et cor bestiae daretur ei dum septem tempora transiverint super eum, Dan. 4:12, 22, 29, sic et perpluries alibi septem non significant septem, sed plenam periodum, ut et abstracte a periodo, ad plenum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.