圣经文本

 

Ezechiel第39章

学习

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#859

学习本章节

  
/962  
  

859. Quod per "Gogum et Magogum" significentur qui in cultu externo sunt et non in aliquo cultu interno, constare potest apud Ezechielem, ex capite 38, ubi de Gogo agitur a principio ad finem; et ex capite 39 (ibi vers. 1-16); sed quod illi per "Gogum et Magogum" significentur, non ibi patet clare, quam per Sensum spiritualem; qui quia mihi detectus est, aperietur: primum quid significant illa quae in binis illis capitibus continentur. In capite 38 apud Ezechielem, sunt haec:

Agitur de illis qui in solo Sensu literae Verbi sunt, et inde in Cultu qui est externus absque interno, qui "Gogus," (vers. 1, 2);

Quod omnia et singula illius cultus peritura sint (vers. 3-7);

Quod ille Cultus occupabit Ecclesiam, vastabit eam, et sic in externis absque internis erit (vers. 8-16);

Quod Ecclesiae status inde mutetur (vers. 17-19);

Quod inde vera et bona religionis peritura sint, et falsa successura (vers. 20-23).

In capite 39, apud eundem, sunt haec:

De illis qui in solo Sensu literae Verbi et in Cultu externo, quod venturi sint in Ecclesiam, qui "Gogus;" sed quod perituri (vers. 1-6);

Quod hoc fiet cum Dominus venit et instaurat Ecclesiam (vers. 7, 8);

Quod Ecclesia haec tunc omnia mala et falsa eorum disperget (vers. 9, 10);

Quod prorsus destruet (vers. 11-16);

Quod Nova Ecclesia a Domino instauranda in omnis generis veris et bonis informabitur, et omnis generis bonis imbuetur (vers. 17-21);

Et quod prior Ecclesia propter mala et falsa destruetur (vers. 23, 24);

Quod tunc a Domino colligetur Ecclesia ab omnibus gentibus (vers. 25-29).

Sed dicetur aliquid de illis qui in cultu externo absque cultu interno spirituali sunt. Sunt illi qui frequentant templa sabbathis et diebus festis, tunc psallunt et orant, auscultant praedicationes, et tunc attendunt ad eloquium, et parum si quicquam ad rem, et aliquantum moventur a precibus enuntiatis affectione, ut quod peccatores sint, et nihil reflectunt super se et sua vita; ut et quotannis obeunt Sacramentum Caenae; mane et vesperi fundunt preces, et quoque ad prandia et caenas orant, tum etiam sermocinantur quandoque de Deo, de Caelo et de Vita aeterna, et tunc quoque aliqua loca e Verbo sciunt depromere, et simulare Christianos, tametsi non sunt; nam postquam haec et illa fecerunt, nihili faciunt adulteria et obscaenitates, vindictas et odia, furta clandestina et depraedationes, mendacia et blasphemationes, et concupiscentias ac intentiones malorum omnis generis. Illi qui tales sunt, non credunt in aliquem Deum, minus in Dominum; si interrogantur quid bonum et verum religionis, nihil sciunt, et cogitant quod nec tanti sit ut sciant; verbo, vivunt sibi et mundo, ita genio et corpori, et non Deo et proximo, ita non spiritui et animae; ex quibus patet, quod cultus eorum sit externus absque cultu interno; hi etiam prone recipiunt haereticum de sola Fide, imprimis cum audiunt quod homo non possit facere bonum a se, et quod non sint sub jugo Legis; inde est, quod dicatur, quod "Draco exibit seducere gentes, Gogum et Magogum." Per "Gogum et Magogum" etiam in lingua Hebraea significatur tectum et tabulatum, quod est externum.

  
/962