圣经文本

 

Ezechiel第37章

学习

   

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna :

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#659

学习本章节

  
/1232  
  

659. "Et [corpora illorum] non permittent poni in monumentis." - Quod significet rejectionem et damnationem illorum, constat ex significatione "non poni in monumentis", seu "non sepeliri", quod sit damnatio aeterna; nam per "sepeliri" in Verbo significatur exsuscitatio in vitam et resurrectio; quoniam cum homo moritur et sepelitur, tunc exsuscitatur seu resurgit in vitam aeternam. Homo enim post mortem aeque vivit ac in mundo, sed corpus terrestre seu materiale, quod ei inserviverat pro usu in mundo naturali, deponit, et continuat vitam in corpore spirituali; quare sepelitio est modo rejectio quasi exuviarum quas in naturali mundo circumtulit.

Quod "sepelitio" significet exsuscitationem in vitam aeternam seu resurrectionem, est quia angeli non sciunt quid mors hominis et quid sepelitio ejus, quoniam illis non est aliqua mors, proinde nec sepelitio, et usque spiritualiter omnia percipiunt; quare ubi "mors" hominis in Verbo nominatur, pro illa percipiunt transmigrationem ejus ab uno mundo in alterum; et ubi "sepelitio" nominatur, percipiunt resurrectionem ejus in vitam. Exinde sequitur quod "non sepeliri" significet non resurrectionem in vitam, sed in damnationem, per quam intelligitur mors spiritualis. Unusquisque quidem homo post excessum e mundo exsuscitatur et resurgit, sed quidam ad vitam, quidam ad damnationem; et quia "sepeliri" significat resurrectionem ad vitam, inde "non sepeliri" significat damnationem, sed hic ab illis qui rejiciunt bona amoris et vera doctrinae, quae per "binos testes" significantur; quare per "non poni in monumentis" seu "non sepeliri" non intelligitur damnatio, nisi solum in idea illorum qui talia condemnant. Quid itaque "sepulchra" in Verbo significant, tum quid "sepeliri" et "non sepeliri", constare potest ex sequentibus locis.

[2] Quod "sepulchra" significent immunda, proinde etiam infernalia, ex cadaveribus et ossibus quae inibi, constat ex pluribus locis in Verbo:

– Ut apud Esaiam,

"Populus qui ad iram provocant Me coram faciebus meis jugiter, .... qui suffiunt super lateribus, qui sedent in sepulchris, et in vastitatibus pernoctant, qui comedunt carnem suis" (65:3, 4):

"provocare Jehovam ad iram coram faciebus Ipsius significat peccare contra vera et bona Verbi, et recedere a cultu ibi mandato; "facies Jehovae" sunt illa quae in Verbo revelata sunt: "suffire super lateribus" significat cultum ex falsis doctrinae ("lateres" sunt falsa doctrinae, ac "suffire" est cultus ex illis): "sedere in sepulchris" significat esse in amoribus spurcis: "pernoctare in vastitatibus" significat permanere et vivere in falsis ("vastitates" sunt ubi non vera): "comedere carnem suis" significat appropriare sibi mala infernalia.

[3] Apud Mosen,

"Quisquis tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulchrum, immundus erit septem diebus", et postea purificabitur (Numeri 19:16, 18):

per "tangere" in Verbo significatur communicare; quare ne communicarentur falsa et mala, et sic appropriarentur, prohibitum fuit tangere immunda, hic "confossum gladio", "mortuum", "os hominis" et "sepulchrum"; quia per "confossum gladio" significatur qui perierat per falsa, et inde damnatus ad infernum, per "mortuum" qui perierat per mala, per "os hominis" significatur falsum infernale, et per "sepulchrum" malum infernale.

[4] Apud Ezechielem,

"Plange super multitudine Aegypti, et descendere fac eam.... cum descendentibus foveam;.... in medio confossorum gladio cadent;.... ibi Aschur et tota congregatio ejus, circum eum sepulchra ejus, omnes confossi qui ceciderunt gladio, cui data sunt sepulchra in lateribus foveae, estque congregatio ejus circa sepulchrum ejus:.... Elam et omnis multitudo ejus circa sepulchrum ejus, omnes praeputiati confossi...gladio" (32:18, 20, 22-24):

per "multitudinem Aegypti" significantur scientifica naturalis hominis, quae mortua sunt, quia non descendunt et formantur ut effectus, conclusa et confirmationes ex veris spiritualis hominis; per "Aschurem" significantur ratiocinationes ex talibus scientificis: quare per "Plange super multitudine Aegypti, et descendere fac eam cum descendentibus in foveam", significatur dolor propter damnationem eorum qui in illis sunt; per "foveam" significatur infernum ubi talia scientifica mortua regnant, hoc est, scientifica separata a veris quia applicata ad confirmanda falsa doctrinae et mala vitae: per "confossos gladio" significantur hic ut supra illi qui damnati sunt ad inferna propter falsa: "ibi Aschur et tota congregatio ejus" significat ratiocinationes ex illis falsis: per "sepulchra" quae circum Aschurem et in lateribus foveae, ubi "Elam", et "omnes praeputiati confossi gladio", significantur inferna ubi illa falsa sunt, hoc est, illi qui in talibus falsis.

[5] Sciendum est quod falsa et mala omnis generis correspondeant immundis et tetris quae in naturali mundo sunt, diriora falsa et mala cadaverosis et quoque excrementitiis fetidis, mitiora falsa et mala paludinosis: inde est quod domicilia illorum in infernis qui in talibus falsis et malis sunt, appareant similia foveis et sepulchris; et si credere velitis, etiam tales genii et spiritus in sepulchris, latrinis et paludibus, quae in nostro mundo sunt, habitant, tametsi illi id nesciunt; causa est quia correspondent, et quae correspondent conjungunt: idem concludi potest ex eo, quod nihil jucundius sit nidore cadaveroso illis qui fuerunt ficarii et venefici, tum qui jucundum perceperunt in violandis feminis; et nihil jucundius est nidore excrementitio illis qui amore imperandi inescati fuerunt, tum qui jucundum in adulteriis, et non jucundum in conjugiis, ceperunt; ac nihil jucundius est nidore paludinoso tum urinoso illis qui se confirmaverunt in falsis, et affectionem veri apud se exstinxerunt: inde est quod inferna, in quibus illi sunt, appareant secundum jucunda correspondentia, quaedam sicut foveae, et quaedam sicut sepulchra.

[6] Ex his quoque patet unde erat,

"Quod obsessi a daemonibus fuerint in sepulchris, et inde egressi sint (Matthaeus 8:28, seq.; Marcus 5:2, 3, 5; Luca 8:27);

nempe, quia illi obsessi, dum vixerunt in mundo, in falsis ex malo fuerunt, seu in cognitionibus ex Verbo, quas fecerunt mortuas per id quod illas applicuerunt confirmandis malis, tum etiam destruendis genuinis veris ecclesiae, imprimis veris de Domino, de Verbo, deque vita post mortem, quae cognitiones mortuae in Verbo vocantur "traditiones "; inde erat, quod obsessi a talibus, qui daemones facti sunt,

"In sepulchris fuerint, ac ipsi daemones postea in porcos ejecti, qui praecipitaverunt se in mare ( 1 Matth. 8:31-33 2 injecti fuerint", erat causa quia, dum vixerunt in mundo, in sordida avaritia fuerunt, nam talis avaritia correspondet porcis, et inde significat illos; quod "in mare se praecipitaverint", erat causa quia "mare" ibi significat infernum.

[7] Apud Davidem,

"Reputatus sum cum descendentibus in foveam, factus sum sicut Vir non robur: inter mortuos, neglectus, sicut confossi cubantes in sepulchro, quorum non meministi amplius, quique e manu tua excisi sunt; posuisti Me in fovea inferiorum, in tenebris, in profunditatibus. .... Num enarrabitur in sepulchro misericordia tua, veritas..in perditione?" (Psalmuss 88:5-7, 12 [B.A. 4-6, 11]):

agitur ibi de tentationibus; in sensu supremo de tentationibus Domini, quae describuntur quales fuerunt, quod nempe visus Sibi sicut in inferno inter damnatos; nam tentationes quas Dominus sustinuit fuerunt ita atroces et enormes: quare "Reputatus sum cum descendentibus [in] foveam" significat quod visus Sibi sicut in inferno ("fovea" est infernum); "factus sum sicut vir, non robur", significat quod tunc visus Sibi sicut absque potentia, nam tentationes immergunt hominem in falsa et mala, quibus nulla est potentia; "inter mortuos, neglectus", significat inter illos quibus nihil veri et boni, et propterea rejecti; "sicut confossi cubantes in sepulchro" significat sicut qui in falsis ex malo sunt; ("confossi" significant illos qui per falsa pereunt, et "sepulchrum" significat infernum, ex eo, quod illi qui in inferno, spiritualiter mortui 3 sint;) "quorum non meministi amplius, quique e manu tua excisi sunt", significat deprivatos omni vero et bono; "posuisti Me in fovea inferiorum" significat in locis inferni ubi tales; "in tenebris" significat sicut in falsis; "in profunditatibus" significat sicut in malis:

[8] sequitur nunc precatio ex dolore, ut a tentationibus liberetur; et inter causas etiam hoc, "Num enarrabitur in sepulchro misericordia tua, et veritas in perditione?" significat quod in inferno, ubi et unde mala et falsa, Divinum Bonum ac Divinum Verum non praedicari possint; "misericordia" est Divinum Bonum Divini Amoris, ac "veritas" est Divinum Verum Divinae Sapientiae, "sepulchrum" est infernum ubi et unde mala, et "perditio" est infernum ubi et unde falsa. Ex his etiam patet quod per "sepulchrum" intelligatur infernum, ex eo, quod illi qui in inferno sunt, spiritualiter mortui sint.

[9] Apud Esaiam,

"Ut daret impios sepulchro suo, et divites in mortibus suis" (53:9):

haec etiam de Domino, de quo in toto illo capite agitur; hic autem de victoria Ipsius super inferna: et per "impios" quos "daret sepulchro", intelliguntur mali qui dejicientur in infernum; hic "sepulchrum" manifeste pro inferno, quod "sepulchrum" vocatur ex spiritualiter mortuis qui ibi; et per "divites" quos "daret in mortibus suis", intelliguntur qui ab ecclesia in falsis ex malo sunt, qui vocantur "divites" ex cognitionibus veri et boni quae illis sunt ex Verbo; falsa ex malo significantur per "mortes", quoniam illi qui in iis spiritualiter mortui sunt.

[10] Qui de Deo et proximo cogitant male et usque loquuntur bene, et qui de veris fidei et de bonis amoris cogitant insane et loquuntur sane, illi sunt interius sepulchra exterius dealbata, secundum haec Domini verba:

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae, quia similes vos facitis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie" (Matthaeus 23:27, 29; Luca 11:47, 48);

[11] et apud Davidem,

"Non in ore cujusvis rectum, medium eorum perditiones; sepulchrum apertum guttur eorum, lingua sua blandiuntur" (Psalmuss 5:10 [B.A. 9]):

"in ore" significat exterius, "medium" interius; quod interius sit infernum, significatur per quod "guttur eorum sit sepulchrum apertum"; et quod exterius sit hypocriticum et sicut sanum, significatur per quod "linguae blandiantur." Ex his et ex aliis in Verbo locis, constare potest quid significatur per "sepulchrum."

[12] Quando itaque agitur de illis qui in falsis ex malo sunt, tunc per "sepulchrum" illorum intelligitur infernum, ex quo et in quo id falsum; at vero ubi agitur de illis qui in veris ex bono sunt, tunc per "sepulchrum" intelligitur remotio et rejectio falsi ex malo, ac per "sepulturam" intelligitur exsuscitatio et resurrectio in vitam, tum quoque regeneratio; nam apud hominem qui in veris ex bono est, removetur falsum ex malo ac rejicitur in infernum; et ipse quoad interiora, quae sunt spiritus ejus, resurgit, ac vitam veri ex bono, quae est vita spiritualis, init: in hoc sensu intelligitur "sepultura" in sequentibus locis:

[13] Apud Johannem,

"Ne miremini, quoniam veniet hora in qua omnes qui in monumentis audient vocem Filii hominis, et exibunt: qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii" (5:28, 29):

per haec non intelligitur quod illi qui in sepulchris seu in monumentis sunt, audituri sint vocem Domini et exituri; quoniam omnes post mortem aeque vivunt homines sicut in mundo, cum sola differentia quod post mortem vivant in corpore spirituali, et non in materiali; quare per "exire e monumentis significatur e corpore materiali, quod fit primum cum unoquovis statim post mortem, et postea dum ultimum judicium existit; nam tunc removentur exteriora, et aperiuntur interiora, apud omnes apud quos prius non factum est; illi apud quos interiora sunt caelestia, resurgunt in vitam; at illi apud quos interiora sunt infernalia, resurgunt in mortem; quod intelligitur per "Qui bona fecerunt, exibunt in resurrectionem vitae; qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii."

[14] Quod hoc sit "exire e monumentis" seu "e sepulchris", evidentius adhuc patet apud Ezechielem,

"Ecce Ego aperturus sepulchra vestra, et ascendere faciam vos e sepulchris vestris, popule mi, et deducam vos super terram Israelis, ut cognoscatis quod Ego Jehovah, ac aperuero sepulchra vestra, et ascendere fecero vos e sepulchris vestris, popule mi, et dedero spiritum meum in vobis, ut vivatis, et collocavero vos super terra vestra" (x37 [12,] 13, 14):

agitur ibi de "ossibus aridis" visis prophetae super faciebus vallis, super quae adducti apparuerunt nervi, ascendit caro, et obducta est cutis; et quae, postquam spiritus Dei in illa missus est, revixerunt et steterunt super pedibus: quod per "ossa illa" intelligatur tota domus Israelis, aperte dicitur his verbis,

"Fili hominis, ossa haec tota domus Israelis sunt; ecce dicentes, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, excisi sumus nobis" (vers. 11);

quae domus assimilata est ossibus aridis, quia in falsis et malis erant, quae non aliquam vitam habent, ex non correspondentia cum caelo quoad nervos, carnem et cutem; nam "ossa" significant vera in ultimo ordinis super quibus fundantur vera spiritualia, at "ossa arida" falsa ex malo: inde constare potest quod per "aperire sepulchra, et ascendere facere populum e sepulchris, significetur exsuscitare e falsis a malo, ita a mortuis, et indere vera ex bono, ita vitam, quae vita est "spiritus Dei" ex quo revixerunt; hoc itaque est "ascendere facere populum e sepulchris": ecclesia, quae ex illis formabitur, significatur per "terram Israelis", super quam deducentur, et super qua collocabuntur.

[15] Memoratur apud Matthaeum,

"Quod post passionem Domini monumenta aperta sint, et multa corpora dormientium e monumentis suis ingressi sint in sanctam urbem, et apparuerint multis (27:52, 53):

quod "monumenta fuerint aperta", et quod "multa corpora dormientium apparuerint", simile significat quod supra apud Ezechielem, ubi dicitur quod "Jehovah aperturus sit sepulchra, et ascendere facturus eos e sepulchris", nempe regenerationem, et resurrectionem fidelium ad vitam; non quod ipsa illa corpora, quae in monumentis jacuerunt, resurrexerint, sed quod apparuerint, ut significaretur tam regeneratio quam resurrectio ad vitam a Domino. Praeterea per eadem illa verba intelliguntur illi qui in Verbo dicuntur "vincti in fovea", quos Dominus, postquam absolvit totum opus redemptionis, liberavit; nam multi fideles non salvari potuerunt antequam Dominus in mundum venerat, ac inferna subjugaverat; interea illi in locis quae vocantur "foveae", usque ad adventum Domini, detenti fuerunt, ac a Domino liberati statim post adventum Ipsius; hae foveae etiam repraesentabantur per "monumenta" quae aperiebantur, et illi qui ibi per "dormientes", qui post resurrectionem Domini, ut dicitur, "apparuerunt multis in sancta urbe"; "sancta urbs" erat Sion et Hierosolyma, sed per illas intelligitur caelum, quo sublati a Domino; nam utraque illa urbs potius erat profana quam sancta. Ex his constare potest quid per id miraculum et quid per illam apparentiam repraesentabatur et significabatur.

[16] Quoniam per "terram Canaanem" non modo significatur ecclesia sed etiam caelum, et per "sepulturam" resurrectio ad vitam, ideo

Abraham emerat ab Ephrone agrum, in quo spelunca Machpelah quae coram Mamre (Gen. 23);

Et ibi Abraham, Isacus et Jacobus cum uxoribus eorum sepulti sunt (Gen. 23; cap. 25:9, 10; 35:29; cap. 49; cap. 50).

Singula quae memorantur de spelunca illa, quod nempe fuerit "in agro Ephronis, quod coram Mamre", et plura, significabant resurrectionem ad vitam (quae videantur explicata in Arcanis Caelestibus). Quapropter etiam Josephus praecepit

Quod ascendere facerent ossa illius in terram Canaanem (Genesis 50:24-26);

Quod etiam factum est (Exodus 13:19; Joshua 24:32);

et hoc ex causa quia "terra Canaan", ut dictum est, significabat Canaanem caelestem, quae est caelum. Propter repraesentationem resurrectionis in caelum per sepulturam, etiam

David et reges post illum sepeliebantur in Sione (1 Regnum 2:10; 11:43; 14:17, 18; 15:8, 24; 22:51 [B.A. 50:2] 1 Regnum 8:24; 12:22 [B.A. :21] ; cap. 1 Regnum 14:20; 15:7, 38; 16:20):

causa erat quia "Sion" significabat ecclesiam caelestem et caelum ubi Dominus.

[17] Quod "sepultura" significet resurrectionem, etiam constare potest ex eo, quod de mortuis passim dicatur quod "collecti sint ad patres suos", et "ad populos suos": "ad patres", in Genesi,

Jehovah dixit ad Abrahamum, "Tu venies ad patres tuos in pace, et sepelieris in senio bono" ( 4 15:15);

et in Secundo Libro Regum,

Jehovah de Joschia rege Jehudae, "Ecce Ego colligens te ad patres tuos, et colligeris in sepulchrum tuum in pace" (22:20):

et "ad populos", in Genesi,

"Exspiravit et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et satur, et collectus ad populos suos" (25:8);

alibi,

"Exspiravit et mortuus est Isacus, et collectus ad populos suos, senex et satur dierum" (35:29);

et alibi,

"Jacobus.... exspiravit, et collectus ad populos suos" (49:33):

"ad patres" et "ad populos" est ad suos, hoc est, ad sui similes in altera vita; nam quisque post mortem venit ad similes, cum quibus in aeternum victurus. Non dici potest colligi ad patres et ad populos in sepulchro; nam etiam de Abrahamo dicitur, quod "colligeretur ad patres", et quod "collectus ad populos esset", cum mortuus, ac sepultus in novo monumento, ubi nondum aliquis ex patribus ejus aut ex populis ejus praeter Saram uxorem, antea fuit.

[18] Apud Hiobum,

"Cognosces quod pax tabernaculum tuum, .... et liberi tui sicut herba terrae; venies in senio ad sepulchrum, sicut ascendere acervi in tempore suo" (5:24, 25 [, 26]);

per "tabernaculum" in Verbo significatur sanctum cultus ac bonum amoris, quia cultus Divinus antiquissimis temporibus fiebat in tabernaculis, et quia cultus eorum erat ex bono amoris caelestis, ideo per "tabernaculum" etiam significatur id bonum; quoniam bono caelesti est genuina pax, ideo dicitur, "Cognosces quod pax tabernaculum tuum": vera ex illo bono, et illorum incrementa, significantur per "liberos" qui "erunt sicut herba terrae"; nam "filii" et "liberi" significant vera ex bono, similiter "herba terrae": quod postquam sapientia imbutus est, in caelum venturus sit, significatur per "Venies in senio in sepulchrum"; "senium" significat sapientiam, et "venire in sepulchrum" seu "sepeliri" resurrectionem; quae quia intelligitur, ideo dicitur, "sicut ascendere acervi in tempore suo."

[19] Ex his paucis constare potest quod "sepulchra", ex cadaveribus et ossibus inanimatis inibi, significent infernalia, at quod "sepelitio" significet rejectionem illorum, proinde etiam resurrectionem; nam dum homo materiale suum corpus rejicit seu exuit, tunc induit spirituale, cum quo resurgit: inde quoque est, quod ipsa mors hominis in sensu spirituali significet continuationem vitae ejus, tametsi in malo sensu damnationem, quae est mors spiritualis. Quoniam "sepelitio" quoad hominem significat resurrectionem, et quoque regenerationem, ideo "sepelitio" quoad Dominum significabat glorificationem Humani Ipsius; Dominus enim totum Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit; quapropter cum illo glorificato, hoc est, Divino facto, tertio die resurrexit: hoc nisi factum fuisset, nemo hominum potuisset ad vitam resurgere; resurrectio enim ad vitam homini est unice ex Domino, et quidem ex eo quod univerit Divinum Humano suo; ex qua unione, quae proprie intelligitur per glorificationem, est homini salvatio: hoc quoque involvit

Quod Dominus dixit de muliere quae super caput Ipsius effudit ungnentum balsamicum, quod ad sepelitionem Ipsius id fecerit (Matthaeus 26:7, 12; Marcus 14:8; Johannes 12:7):

per "unctionem" enim significatur glorificatio illa, et quia ex eo homini est salus, ideo de muliere illa dicitur,

"Amen dico vobis, ubicunque praedicabitur Evangelium hoc in toto mundo, perhibebitur etiam quod fecit haec in memoriam ejus" (Matth. [26] vers. 13).

Hoc quoque repraesentatum est per

Quod vir qui conjectus est in sepulchrum Elisaei, cum tangeret ossa illius, revixerit (2 Regnum 13:20, 21):

per Elisaeum enim repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et hoc facit vitam caeli in quam homo exsuscitatur.

[20] Quoniam "sepeliri" et "sepultura" significat tam resuscitationem in vitam quam regenerationem, ideo per "non sepeliri", et per "extrahi e monumentis", significatur non resurrectio ad caelum nec regeneratio, sed resurrectio ad infernum, proinde damnatio; ut in sequentibus locis:

– Apud Esaiam,

"Tu projectus es e sepulchro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossorum gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum; non adunaberis cum iis in sepulchro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum" (14:19, 20):

haec de rege Babelis, per quem significatur profanatio Divini Veri: quare, "Tu projectus es e sepulchro tuo" significat quod damnatus ad infernum: "sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossorum gladio", significat falsificationem veri et profanationem ejus; "surculus abominabilis" est verum falsificatum; "vestimentum occisorum, confossorum gladio", est verum adulteratum et prorsus destructum per dira falsa: "qui descenderunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum", significat ad infernum ubi sunt falsa mali; "cadaver conculcatum" significat spiritum infernalem apud quem omne est spiritualiter mortuum ex prorsus destructo bono: "non adunaberis cum iis in sepulchro", significat non consociationem cum illis qui resurrexerunt ad vitam; nam "in sepulchro esse", seu "sepultus esse", significat illam resurrectionem; ac vicissim, "projectus e sepulchro", damnationem: "terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti", significat quod ecclesiam et illos qui in veris ex bono ibi, per falsa mali destruxerit: "non nominabitur in aeternum semen malitiosorum" significat dissociationem et separationem aeternam.

[21] Apud Jeremiam,

"Jehovah dixit super filiis et super filiabus qui nascuntur in loco hoc, et super matribus eorum quae parient eos, et super patribus eorum qui generabunt eos in terra hac; mortibus aegris morientur, ita ut non plangantur, neque sepeliantur, in stercus super faciebus terrae erunt, aut gladio aut fame consumentur, ut sit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et bestiae terrae" (16:3, 4):

haec de ecclesia vastata quoad omne bonum et verum: per "filios et filias" ac per "matres et patres" in sensu spirituali non intelliguntur filii et filiae, matres et patres, sed ecclesiae vera et bona tam exteriora quam interiora; "filii et filiae" sunt vera et bona exteriora; "matres et patres" sunt vera et bona interiora, quae "matres et patres" vocantur quia gignunt et producunt exteriora: quod "mortibus aegris morientur, ita ut non plangantur neque sepeliantur", significat condemnationem ad infernum propter dira falsa: "in stercus super faciebus terrae erunt" significat spurcum infernale, quod est malum conspurcans bonum et verum ecclesiae: "gladio aut fame consumi significat destrui a falsis et malis: "ut sit cadaver in cibum avibus caelorum et bestiae terrae" significat consumptum ac ulterius consumendum a cupiditatibus amoris falsi et mali.

[22] Apud eundem,

"Venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes; judicium intrabit cum omni carne, impios tradet gladio . erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terrae, non plangentur, non colligentur, neque sepelientur; in stercus super faciebus terrae erunt" (25 5 31, 33):

per haec describitur devastatio ecclesiae in fine ejus, quando ultimum judicium: "tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes", significat consternationem omnium qui ab ecclesia, dum visitantur et deteguntur mala illorum; "terra" est ecclesia, "gentes" sunt qui in malis, et abstracte mala, ac "lis Jehovae" contra illa est visitatio et detectio: "judicium intrabit cum omni carne" significat judicium universale quod in fine ecclesiae existit: "impios tradet gladio" significat quod infideles perituri sint per sua falsa: "erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terrae" significat illos qui pereunt per falsa omnis generis; "confossi Jehovae" sunt qui pereunt per falsa; "a fine terrae ad finem ejus" significat a primis ad ultima ecclesiae, ita falsa omnis generis: "non plangentur, neque colligentur, neque sepelientur", significat quod non amplius aliqua restauratio et salvatio, sed condemnatio; "planctus" significabat dolorem propter statum hominis talem, et "non planctus" significabat non dolorem quia homo talis ut nulla restauratio: "in stercus super faciebus terrae erunt" significat mere falsum et malum, absque aliqua receptione vitae e caelo; nam homo si non per vera fidei et bona charitatis recipit vitam, est mere mortuus, nam est in meris falsis mali et in malis falsi, quae sunt "cadaver et stercus super faciebus terrae."

[23] Apud eundem,

"Contra prophetas qui prophetant" mendacium in nomine Jehovae:.... "Populus, quibus illi prophetantes, erunt abjecti in plateis Hierosolymae, propter famem et gladium; nec sepeliens iis; ipsi, uxores eorum, et filii eorum et filiae eorum" (14 [15,] 16):

"non sepeliri" etiam hic pro non resurgere in vitam, sed in damnationem. (Reliqua videantur supra, n. 652 [d] , explicata.) Apud eundem,

"In tempore illo, extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa habitatorum Hierosolymae sepulchris eorum, et expandent ea soli et lunae et omni exercitui caelorum quae adamaverunt, et quibus serviverunt, et post quae iverunt, et quae quaesiverunt, et quibus se incurvaverunt; non colligentur, neque sepelientur, in stercus super faciebus terrae erunt"' (8:1, 2):

per "extrahere ossa e sepulchris" significatur dissociare a populis, hoc est, ejicere e communione cum illis qui in caelo foris inter damnatos, ut fit quando mali intrant societates bonorum, ac postea detecti ejiciuntur; nam de sepelitis dicitur, quod "collecti sint ad populos suos", ut supra de Abrahamo, Isaco et Jacobo; unde "extrahi e sepulchris" est ex illis ejici: omnes qui ab ecclesia, tum omnia ecclesiae, significantur per "reges, principes, sacerdotes, prophetas et habitatores Hierosolymae"; per "reges" ipsa vera ecclesiae in toto complexu, per "principes" principalia vera, per "sacerdotes" bona doctrinae, per "prophetas" vera doctrinae, per " habitatores Hierosolymae" omnia ecclesiae inde pendentia;

[24] hic per "ossa illorum", quae extrahenda, significantur falsa et mala, quae nihil commune habent cum veris et bonis: "expandere illa soli, lunae et omni exercitui caelorum", significat tradere illa amoribus diabolicis, et inde malis et falsis quae ab inferno; nam "sol" significat amorem in utroque sensu, "luna" fidem in utroque sensu derivatam ab amore illo, et "exercitus caelorum" falsa et mala omnis generis; hic itaque "expandere ossa illis" est prorsus tradere illis, ut non sint nisi amores et cupiditates mali et falsi: "quae adamaverunt, quibus serviverunt, post quae iverunt, quae quaesiverunt, et quibus se incurvaverunt", significant affectionem et propensionem ad illa exteriorem et interiorem, et inde cultum: "non colligentur, neque sepelientur", significat quod nusquam redituri ad societates quae sunt caeli, sed quod mansuri apud illos qui in inferno: "in stercus super faciebus terrae erunt" significat tale mortuum et immundum quod ejicitur et conculcatur.

Ex his constare potest quid significatur per

Quod a Joschia rege ossa extracta sint e sepulchris, et combusta super altari (2 Regnum 23:16);

Quod Isabelem comederent canes in agro, nec sepeliens (2 Regnum 9:10);

Quod Jojakimus, filius 6 Joschiae regis Jehudae, sepultura asini sepeliretur, trahendo et projiciendo procul ultra portas Hierosolymae (Jeremias 22:19).

[25] Simile significatur per "sepeliri in Thopheth", et "in valle Hinnomi", apud Jeremiam,

"Ecce dies venientes, ... quibus non dicetur amplius Thopheth, aut vallis filii Hinnomi, sed vallis occisionis; et sepelient in Thopheto, ideo quod non locus; et erit cadaver populi hujus in cibum avi caelorum, et bestiae terrae, nec abigens terrendo" (7:32, 33);

et apud eundem,

"Frangam populum hunc et urbem hanc, sicut frangitur vas figuli, quod non potest reparari amplius, et in Thopheth sepelient, quia non locus ad sepeliendum, .... et dabo urbem hanc sicut Thopheth" (19:11, 12):

"Thopheth" et "vallis Hinnomi" significabant inferna, "Thopheth" infernum a tergo, quod vocatur "diabolus", et "vallis Hinnomi" infernum a facie, quod vocatur "satanas", quoniam in urbe Hierosolyma et extra illam omnes loci correspondebant locis in mundo spirituali: nam in hoc habitationes sunt secundum Divinum ordinem; in medio sunt qui in maxima luce seu sapientia, in terminis qui in minima, ad orientem et occidentem qui in amore, ad meridiem et septentrionem qui in intelligentia; talis ordinatio est universi caeli, talis etiam in unaquavis societate ibi, talis in unaquavis urbe ibi, et similis etiam in unaquavis domo; et hoc ideo, quia formae minores in caelis sunt omnes ad instar formae maximae; et quoniam "Hierosolyma" significabat caelum et ecclesiam quoad doctrinam, inde etiam loca ibi ad plagas, et ad distantias a Templo et a Sione, repraesentabant: ex eo, quia Thopheth et vallis Hinnomi essent loci immundissimi et nefarie idololatrici, repraesentabant et inde significabant inferna: ex his patet quid significat "sepeliri in Thopheth et in valle Hinnomi."

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232