圣经文本

 

Ezechiel第36章

学习

   

1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.

2 Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :

3 propterea vaticinare, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,

4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.

5 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :

6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.

8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.

9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.

10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11 Et replebo vos hominibus et jumentis : et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.

12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te : et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.

13 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam,

14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.

15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.

16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.

18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.

19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.

20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.

21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.

22 Idcirco dices domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

23 Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

27 Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.

30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.

33 Hæc dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,

34 et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.

36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.

37 Hæc dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,

38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5536

学习本章节

  
/10837  
  

5536. ‘Me orbavistis’: quod significet quod sic non Ecclesia magis, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hoc de se dicit, quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538; et quia est bonum veri, est quoque Ecclesia, nam essentiale Ecclesiae est bonum; quare sive dicas bonum veri, sive Ecclesiam, idem est, nam homo apud quem est bonum veri, apud illum est Ecclesia; quod ‘Jacob’ sit Ecclesia, videatur n. 4286, 4520; inde etiam est quod ‘filii ejus’ repraesentent vera Ecclesiae, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex significatione ‘orbare’ quod sit Ecclesiam suis veris et bonis privare, ut hic illis quae repraesentantur per ‘Josephum, Benjaminem et Shimeonem’, de quibus mox sequitur.

[2] Quod ‘orbare’ sit privare Ecclesiam suis veris, est quia Ecclesia comparatur conjugio, bonum ejus ‘marito’ et verum ‘uxori’, et ex conjugio illo nata vera ‘filiis’ ac bona ‘filiabus’, et sic porro; cum itaque orbitas seu orbatio dicitur, significat quod Ecclesia privata sit suis veris, et quod inde nulla fiat; in hoc sensu dicitur orbus et orbitas etiam passim alibi in verbo; ut apud Ezechielem,

Mittam super vos famem et feram malam, et 1 orbum faciam te, 5:17:

apud eundem,

Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, 14:15:

in Levitico 2 ,

Mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, et imminuet vos, ut vastentur viae vestrae, 3 26:22;

[3] ibi ‘fames’ pro defectu cognitionum boni et veri et inde desolatione, ‘fera mala’ pro falsis ex malis, ‘terra’ pro Ecclesia; ‘mittere famem et feram malam et orbare terram’ pro per falsa ex malis destruere Ecclesiam, ita illam veris prorsus 4 privare:

apud Jeremiam,

Ventilabo eas ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum, 15:7;

ibi etiam ‘orbare’ pro privare veris:

apud eundem,

Da filios eorum fami, et defluere fac illos per manum gladii, ut fiant uxores eorum, orbae et viduae, 18:21;

‘ut fiant uxores eorum orbae et viduae’ pro quod absque veris et bono:

[4] apud Hoscheam,

Ephraimi, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et a ventre, et a conceptione; quia si educaverint filios suos, tunc orbos faciam eos ab homine, 9:11, 12;

similiter 5 :

apud Ezechielem,

Ambulare faciam super vobis hominem, populum Meum, qui hereditario possidebunt te, et eris illis in hereditatem, nec addes amplius orbare eos. Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicunt 6 vobis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, 12,

[13];

‘orbare’ etiam ibi pro privare veris:

[5] apud Esaiam,

Jam audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, 47:8, 9;

de filia Babelis et Chaldaea, hoc est, de illis qui sunt in sancto externo et profano interno, et se ex sancto externo Ecclesiam vocant; ‘orbitas et viduitas’ pro privatione veri et boni:

apud eundem,

Tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes congregantur, veniunt tibi, ... adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatum tuarum, Angustus est mihi locus, recede mihi ut habitem: tu vero dices in corde tuo, Quis genuit mihi hos, cum tamen ego orba et solitaria, exul et remota? quis ergo hos educavit? ego relicta fui sola; hi ubi fuerunt? 49:18, 20, 21; ibi de Zione seu Ecclesia caelesti, et de ejus fructificatione post vastationem; ‘filii orbitatum’ pro veris quibus in vastatione privata fuit, restitutis, et in immensum auctis.

脚注:

1. ut

2. apud Mosen

3. The Manuscript inserts Levit;

4. prorsus veris

5. orbos facere pro privare veris

6. dicentes

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.