圣经文本

 

Ezechiel第34章

学习

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#482

学习本章节

  
/1232  
  

482. [Vers. 17.] "Quoniam Agnus, qui in medio throni, pascet eos." - Quod significet quod Dominus e caelo instruet illos, constat ex significatione "Agni", quod sit Dominus quoad Divinum Verum (de qua supra, n. 297, 343, 464 1 ); ex significatione "throni", quod sit caelum (de qua etiam supra, n. 253 [a]); "in medio throni" significat in universo caelo, nam "in medio" significat in omnibus et singulis seu in toto (videatur supra, n. 213); et ex significatione "pascere", quod sit instruere (de qua sequitur): ex his constat quod per quod "Agnus, qui in medio throni, pascet eos", significetur quod Dominus e caelo instruet illos. Hic dicitur quod "Agnus, qui in medio throni, pascet eos", et supra quod "Sedens super throno habitabit super illis"; ex quibus manifeSte patet quod per utrumque "Sedentem super throno" et per "Agnum in medio throni" intelligatur Dominus; sed quod per "Sedentem super throno intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum in medio throni" Dominus quoad Divinum Verum; nam "habitare", quod dicitur de Sedente super throno, praedicatur de bono (videatur supra, n. 470); et "pascere", quod dicitur de Agno, praedicatur de veris, "pascere" enim significat instruere in veris.

[2] In Verbo Veteris Testamenti pluries dicitur "Jehovah" et "Deus", tum "Jehovah" et "Sanctus Israelis", ac per utrumque intelligitur solus Dominus; per "Jehovam" Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Deum", tum per "Sanctum Israelis", Dominus quoad Divinum Verum; ita dicitur propter conjugium Divini Boni ac Divini Veri in singulis Verbi.

Quod "pascere" significet instruere, constare potest absque ulteriore expositione, quoniam in usu receptum est ex Verbo dicere "Pastor" de illis qui docent, et "Grex" de illis qui discunt; sed quod ita dicantur, [causa] nondum est 2 nota, quare dicetur. In caelo ubi omnia repraesentativa sunt quae coram oculis apparent, repraesentant enim sub apparentia naturali spiritualia quae angeli cogitant et quibus afficiuntur, ita sistuntur cogitationes et affectiones illorum coram oculis illorum in formis quales sunt in mundo, seu in formis naturalium similibus, et hoc ex correspondentia quae a Domino facta est inter spiritualia et naturalia (de qua correspondentia multis in locis actum est; et in opere De Caelo et Inferno n. 87-102, et n. 103-115). Ex correspondentia illa est quod in caelo appareant greges ex ovibus, agnis et capris, pascentes in viretis et quoque in hortis; quae apparentiae existunt ex cogitationibus illorum qui in bonis et veris ecclesiae sunt, et ex illis intelligenter et sapienter cogitant. Inde nunc est quod in Verbo toties dicatur "grex", tum quoque "pascuum", "pascere" et "pastor"; Verbum enim in littera est ex talibus quae coram oculis in caelo apparent, per quae significantur spiritualia quae correspondent.

[3] Quoniam notum est in ecclesia quod "pascere" significat instruere, "pascuum" instructionem, et "pastor" instructorem, velim solum aliqua loca inde absque ulteriore explicatione afferre, ubi "pascere" et "pascuum" nominantur:

- Apud Esaiam,

"Pascent greges tui in die illo in prato lato" (30:23);

apud eundem,

"Ut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, ...lactantes leniter ducet" (40:11);

apud eundem,

"Dicet vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum" (49:9);

apud Jeremiam,

"Contra pastores pascentes populum meum, vos dispersistis gregem meum;.... propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti" (23:2, 10);

apud eundem,

"Pascet" Israel "in Carmele et Baschane" (50:19);

apud Ezechielem,

"Ego quaeram gregem meum, et perquiram eos, .... pascam eos super montibus Israelis, in alveis et in omnibus habitationibus terrae; in pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum; ibi cubabunt [in] caula bona, et pascuum pingue pascent super montibus Israelis" (34:11, 13, 14);

apud Hoscheam,

"Novi 3 te in deserto, in terra siccitatis; cum pascuum eorum...." (13:5, 6);

apud Joelem,

"Perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis, et greges pecudum desolati sunt" (1:18]);

apud eundem,

"Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae; .... pascant in Baschane et in Gileade" (7:14);

apud Zephaniam,

"Reliquiae Israelis.... pascent, et requiescent" (3:13);

apud Davidem,

"Jehovah Pastor meus, non carebo, in pascuis herbae cubare faciet me" (Psalmuss 23:1, 2):

apud eundem,

Dominus "elegit Davidem, ...a post lactantes adduxit eum ad pascendum Jacobum populum suum, et Israelem hereditatem suam, qui pavit eos in integritate cordis sui" (Psalmuss 78:70-72);

apud eundem,

Jehovah "fecit nos, .... populum suum, et gregem pascui sui"; [vel juxta Keri] "ideo nos populus Ejus, et grex pascui Ejus" (Psalmuss 100:3);

apud Johannem,

Jesus dixit Petro, "Amasne Me?" Dixit quod amet; dixit ei, "Pasce agnos meos": secundo dixit, "Pasce oves meas; et quoque tertio dixit, "Pasce oves meas" (21:15-17):

et in plurimis aliis locis, in quibus "pascere" etiam significat instruere in veris, et "pascuum" vera quibus instruuntur.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/1232