圣经文本

 

Ezechiel第33章

学习

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :

3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :

4 audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum, sanguis ipsius super caput ejus erit.

5 Sonum buccinæ audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit ; si autem se custodierit, animam suam salvabit.

6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.

7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.

8 Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.

9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.

10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?

11 Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis : et quare moriemini, domus Israël ?

12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit : et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.

13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.

14 Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,

15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur.

16 Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.

17 Et dixerunt filii populi tui : Non est æqui ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.

18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.

19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.

20 Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.

21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.

22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.

23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.

25 Idcirco dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis ?

26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram hæreditate possidebitis ?

27 Hæc dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur.

28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :

29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt.

30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.

31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.

33 Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#612

学习本章节

  
/10837  
  

612. Quod ‘Noah vir justus et integer in generationibus suis’ significet quod talis esset ut charitate donari posset, constat a significatione ‘justi et integri, quod ‘justus’ spectet bonum charitatis, ‘integer’ verum charitatis; tum ab Ecclesiae illius essentiali, quod esset charitas, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: quod ‘justus’ spectet bonum charitatis, et ‘integer’ verum charitatis, constat ex Verbo, ut apud Esaiam,

Me quovis die quaerent, et scientiam viarum Mearum desiderabunt, velut gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit; interrogabunt Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderabunt, 58:2;

ubi ‘judicium’ pro illis quae sunt veri, et ‘justitia’ pro illis quae sunt boni: sollemnis quasi formula facta ‘judicium et justitiam facere’ pro verum et bonum, ut Esai. 56:1; Jer. 22:3, 13, 15; 23:5; 33:15; Ezech. 33:14, 16, 19. Dominus dixit,

Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui 1 , Matth. 13:43;

pro illis qui charitate praediti: tum ubi de consummatione saeculi,

Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, ibid. vers. 49;

ubi etiam pro illis qui in bono charitatis sunt.

[2] ‘Integer’ autem significat verum quod ex charitate; verum enim datur ex plurima alia origine, sed quae ex bono charitatis ex Domino, hoc dicitur ‘integrum’ et ‘homo integer’;

ut apud Davidem,

Quis peregrinabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae, ambulans integer, et faciens justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. 15:1, 2;

hic describitur integer:

apud eundem,

Cum sancto sancte Te geris, cum viro integro integrum Te praebes, Ps. 18:26 [KJV 25];

ubi ‘vir integer’, qui ex sancto, seu bono charitatis, talis est:

apud eundem,

Jehovah non prohibebit bonum ambulantibus in integritate, Ps. 84:12 [KJV 11].

[3] Quod ‘integer’ sit qui verus ex bono, seu qui loquitur et facit verum ex charitate, constat ex eo quod pluries applicetur integro seu integritati vox ‘ambulare’, et ‘via’, tum ‘rectum seu rectitudo’, quae voces sunt veri, ut apud Davidem,

Informabo in via integrum quousque veniet ad me; ambulabo mihi in integritate cordis mei in medio domus meae, Ps. 101:2:

et Ambulans in via integri, hic ministrabit Mihi, ibid. vers. 6:

apud eundem,

Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae, Ps. 119:1:

apud eundem,

Integritas et rectitudo custodient Me, Ps. 25:21:

apud eundem,

Observa integrum, et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. 37:37.

Ex his constat quod ‘justus’ dicatur qui facit bonum, et ‘integer’ qui facit verum inde, quod etiam est ‘facere justitiam et judicium’; ‘sanctitas et justitia’ est caeleste fidei, ‘integritas et judicium’ est spirituale inde.

脚注:

1. The First Latin Edition has Mei, Greek auton. Swedenborg has Mei in Apocalypsis Explicata 401, De Coelo et de Inferno 348, ut n. 9192 has sui.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.