圣经文本

 

Ezechiel第23章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#827

学习本章节

  
/1232  
  

827. "Dicens habitantibus super terra facere imaginem bestiae." Quod significet ordinationem statutam quod prorsus talia docerentur et crederentur ab omnibus in ecclesia, constat ex significatione "habitantium super terra", quod sint omnes qui ab ecclesia (ut mox supra, n. 826); et ex significatione "imaginis bestiae", quod sit doctrina fidei separatae a bonis operibus et inde cultus, confirmata ex sensu litterae Verbi per ratiocinia ex naturali homine; inde per "facere illam imaginem" significatur facere statutum seu ordinare quod prorsus ita doceatur et credatur; ut quoque factum est in ecclesiis ubi doctrina fidei separatae recepta est.

Quod "imago" illa significet, est quia omnia spiritualia sisti possint per imagines, tum per idola in mundo spirituali, et per illa effigiari singula doctrinae, quod etiam factum vidi; inde est quod "imagines" et "idola" in Verbo talia significent; quod "idola" significent falsa doctrinae, videatur supra (n. 587, 650 [b] 654 [h] 780 [a]): inde nunc per "dicere habitantibus super terra facere imaginem bestiae", significatur ordinatio statuta ut ab omnibus in ecclesia prorsus talia docerentur et crederentur. Quod apud illos qui ab Ecclesiis Antiquis fuerunt imagines repraesentativae doctrinae eorum et inde cultus factae sint, at quod filiis Israelis, propter propensionem animi eorum ad cultum idololatricum, illas facere prohibitum fuerit, constat ex Verbo.

[2] Ut itaque sciatur quod "imagines" talia significent, velim ad confirmationem sequentia loca e Verbo adducere: Apud Mosen,

"Non facies tibi sculptile, aut ullam imaginem quae in caelis desuper, et quae in terris infra, et quae in aquis sub terra; non incurvabis te illis, et non coles illa" (Exodus 20:4, 5);

"Non facietis vobis idola, nec sculptile aut statuam erigetis vobis, nec lapidem imaginis dabitis in terra vestra ad incurvandum vos 1 illis" (Leviticus 26:1);

"Ne faciatis vobis sculptile imaginis ullius similitudinis, figuram maris aut feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, figuram ullius piscis qui in aquis sub terra" (Deuteronomius 4:16-18):

quod filiis Israelis prohibitum fuerit idola, sculptilia, imagines et figuras ullius rei in caelis, in terra, et in aquis facere, erat, quia Ecclesiae Antiquae, quae fuerunt ante Ecclesiam Israeliticam, ecclesiae repraesentativae fuerunt, et quia filii Jacobi prorsus externi homines fuerunt, et externi homines eo tempore, quando omnis cultus repraesentativus fuit, proni ad idololatrias erant, ita ad cultum talium quae coram oculis apparebant. Nunc quia Antiquae Ecclesiae repraesentativae fuerunt, ideo homines istarum ecclesiarum fecerunt sibi sculptilia et imagines variarum rerum, quae repraesentabant et inde significabant caelestia; et antiqui delectabantur illis ex eo quod significarent talia; quare cum illa inspectabant, recordabantur caelestium quae repraesentabant, et quia haec religionis illorum fuerunt, illa colebant; inde erant illis luci, erant excelsa, erant figurae sculptae, fusae et pictae, positae vel in lucis, vel super montibus, vel in templis, vel in domibus eorum. Inde in Aegypto, ubi scientia repraesentationum, quae eadem est cum scientia correspondentiarum, floruit, fuerunt imagines, idola et sculptilia, tum hieroglyphica; similiter apud varias gentes. Sed quando homines ecclesiarum illarum ab internis facti sunt externi, tunc caelestia et spiritualia, quae repraesentabantur et inde significabantur, remanserunt sicut traditiones apud illorum sacerdotes et sapientes, qui vocati sunt magi et harioli; inde vulgus propter religiosum, quod patres illorum in illis viderunt, coepit colere illa, et 2 vocare suos deos. Nunc quia filii Jacobi prae ceteris externi homines fuerunt, et inde proni ad idololatrica, et quoque ad magica, ideo tam severe prohibitum fuit illis sibi facere sculptilia, imagines et figuras ullius similitudinis rerum existentium in caelis, super terra, et in mari; quia omnia quae in mundo sunt, repraesentativa sunt, sicut volatilia, bestiae, pisces, reptilia; nam quantum illa idololatrice colebant, tantum non agnoscebant Jehovam; sed usque quia etiam apud illos repraesentativa ecclesia fuit, aedificatum est Tabernaculum, in quo repraesentativa caelestium praecipua posita fuerunt, sicut mensa super qua panes, altare aureum super quo suffiebatur, candelabrum cum lucernis, arca cum propitiatorio et cum cherubis desuper, altare non procul ab ostio tabernaculi, super quo ignis sacer; ac postea aedificatum est Templum, in quo etiam omnia repraesentativa erant, sicut picturae inibi, lavacra extra illud, mare aeneum sub quo boves qui portabant, tum columnae et porticus, cum vasis ex auro, quae omnia illis licuit colere sicut sancta, modo agnoscerent Tabernaculum ac postea Templum pro Habitaculo Jehovae: haec data sunt illis ne deflecterent ad idololatrica et magica, quae tunc erant apud varias gentes in Asia, ut in Aegypto, Syria, Assyria, Babele, Tyro et Sidone, Arabia, Aethiopia, Mesopotamia, ac imprimis in terra Canaane, et circum illam.

[3] Ex his constare potest unde est quod "idola" in Verbo significent falsa religionis, ac "imagines" doctrinalia. Quod talia fuerint apud varias gentes in terris Asiaticis, constare potest ex diis Labanis Syri, quos Rachel uxor Jacobi abstulit (Genesis 31:19, 20); ex vitulis et aliis idolis in Aegypto; ex hieroglyphicis ibi sculptis et pictis in templis, super obeliscis et super parietibus; ex Dagone idolo Philisthaeorum in Ekrone; ab idolis a Salomone factis, ac postea a regibus in templo Hierosolymae, ac in Samaria; et ab altaribus, statuis, imaginibus et lucis, apud gentes terrae, quae filii Israelis destruere jussi sunt, ut patet ex variis locis in Verbo.

[4] Ex scientia correspondentiarum et repraesentationum etiam fuit,

Quod sacerdotes et harioli Philisthaeorum suaserint ut facerent imagines haemorrhoidum et murium qui vastarunt terram, ex auro, et ponerent illas juxta arcam, quam remittebant super plaustro novo ducto a vaccis; et quod sic darent Deo Israelis gloriam (1 Sam. 6, 3 seq.);

sciebant enim tunc sacerdotes et harioli illorum, quid illa omnia repraesentabant; et quod haemorrhoidum et murium imagines significarent falsa religionis illorum, quae placarentur per illas factas ex auro, ut dona.

[5] Doctrinalia etiam per "imagines significantur in sequentibus locis: Apud Ezechielem,

"Argentum eorum in plateas projicient, et aurum eorum in abominationem erit, ..eo quod decus ornatus sui in superbiam transposuerint, ac imaginis abominationum detestationum suarum fecerint ex eo; ideo dedi id illis in abominationem" (7 [19,] 20):

agitur ibi de devastatione ecclesiae per falsa et mala, quae intelligitur ibi per "gladium", "pestem" et "famem" (vers. 15), quae consument illos: per "argentum", quod in plateas projicient, et per "aurum" quod in abominationem erit, significatur verum ecclesiae ac bonum ejus versa in falsum et in malum; "in plateas projicere" significat dispergere, et "esse in abominationem" significat verti in malum infernale, nam hoc abominationi est: "quod decus ornatus sui in superbiam transposuerint, ac imagines abominationum detestationum suarum fecerint ex eo", significat quod totam ecclesiam et doctrinam ejus, ac omnia quae in ea, impleverint profanis; "decus ornatus" significat ecclesiam et ejus doctrinam; ac "imagines abominationum detestationum" significant omnia ejus, ita doctrinalia, quorum bona et vera profanata sunt; "abominationes" sunt bona profanata, ac "detestationes" sunt vera profanata.

[6] Apud eundem,

"Accepisti..vasa ornatus tui ex auro meo et ex argento meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines maris, cum quibus scortareris" (16:17):

haec de "abominationibus Hierosolymae", per quas intelliguntur adulterationes veri ac boni doctrinae ex Verbo; "vasa ornatus ex auro et argento" significant cognitiones boni et veri ex Verbo; "facere inde imagines maris significat facere doctrinalia ex falsis apparentia sicut ex veris; et "scortari cum illis" significat falsificationem illarum.

[7] Apud eundem,

Oholiba scortata est in Aegypto, .... "amavit filios Aschuris;.... addidit ad scortationes suas..cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictos minio, .... adamavit eos ad aspectum oculorum" (23 4 12, 14, 16):

per "Oholibam" intelligitur Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, proinde doctrina ecclesiae; per "scortari" significatur falsificatio et adulteratio Verbi; et quia per "Aegyptum" significantur vera naturalia, quae vocantur scientifica, et per "Aschurem" vera rationalia, tum in opposito sensu falsa, inde patet quid significatur per "scortari cum illis": quoniam per "Chaldaeos" significantur vera Verbi profanata, quia applicata amoribus sui et mundi, inde per "imagines Chaldaeorum" significantur doctrinalia illis amoribus litantia; "pictae minio", significat illa exterius apparentia sicut vera, tametsi intus sunt profana; simile significatur per "viros pictos super pariete"; "paries pictus" est doctrinalium apparentia in externis. Per "imagines" similia significantur apud Esaiam 2:16; apud Davidem, 73:20; tum in sequentibus in Apocalypsi 14:9-11; 15:2; 16:2; 19:20; 20:4. (Videantur insuper quae de "idolis" et "sculptilibus" supra, n. 587, 650 [d] , 654 [h] , 780 [a] , dicta, et ex Verbo allata et explicata sunt.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/1232