圣经文本

 

Ezechiel第13章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.

12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?

13 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum : et scietis quia ego Dominus.

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :

23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#48

学习本章节

  
/962  
  

48. "Et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis," significat Divinam Sapientiam Divini Amoris. - Per "Oculos" in Verbo intelligitur Intellectus, ac inde per visum Oculorum, Intelligentia; quare cum de Domino, intelligitur Divina Sapientia; per "Flammam ignis" autem significatur Amor spiritualis qui est Charitas, quare cum de Domino, intelligitur Divinus Amor; inde nunc per quod "Oculi Ipsius essent tanquam Flamma ignis," significatur Divina Sapientia Divini Amoris. Quod "Oculus" significet Intellectum, est quia correspondent; nam sicut Oculus videt ex luce naturali, ita Intellectus ex luce spirituali; quare "Videre" praedicatur de utroque. Quod per "Oculum" in Verbo significetur Intellectus, patet a sequentibus his locis:

"Educ populum caecum cui Oculi sunt, et surdos quibus Aures," (Esaias 43:8);

"Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine Oculi caecorum videbunt," (Esaias 29:18);

"Tunc aperientur Oculi caecorum, et Aures surdorum," (Esaias 35:5); 1

"Dabo Te in lucem gentium ad aperiendum Oculos caecorum," (Esaias 42:6-7); 2

haec de Domino, Qui, dum venturus est, aperiet Intellectum apud illos qui in ignorantia veri sunt. Quod hoc intelligatur per aperire "Oculos," patet porro ex his:

"Impingua Cor populi hujus, et Oculos ejus obline, ne forte videant Oculis suis," (Esaias 6:9-10; Johannes 12:40); 3

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit Oculos vestros: Prophetas et Capita vestra, Videntes obtexit," (Esaias 29:10; 30:10);

"Qui occludit Oculos suos, ne videat malum," (Esajas 33:15); 4

"Audite haec, Popule stulte, quibus Oculi et non vident," (Ezechiel 12:2); 5

"Poena Pastoris deserentis gregem, gladius super Oculo dextro, et Oculus dexter caligando caligabit," (Sacharias 11:17);

"Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos, qui pugnabunt contra Hierosolymam; Oculi eorum contabescent in foraminibus suis," (Sacharias 14:12);

"Percutiam omnem Equum stupore, et omnem Equum populorum Caecitate," (Sacharias 12:4);

"Equus" in Sensu spirituali est intellectus Verbi, (298).

"Exaudi me, Jehovah Deus mi; illumina Oculos meos, ne forte dormiam mortem, (Psalm. 13:4 (B.A. Psalm. 13:3));

quod in illis locis per "Oculos" significetur Intellectus, quisque videt. Inde patet, quid a Domino per "Oculum" intelligitur in his locis:

"Lucerna corporis est Oculus; si Oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit; si Oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae," (Matthaeus 6:22-23; Luca 11:34);

"Si Oculus dexter scandalizaverit te, erue eum, et abjice abs te; nam praestat ut luscus intres in vitam, quam duos habens Oculos mitti in gehennam ignis," (Matthaeus 5:29; 18:9);

per "Oculum" in his locis non intelligitur oculus, sed intellectus veri. Quoniam per "Oculum" significatur intellectus veri, ideo inter statuta apud filios Israelis fuit, quod Caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intraret intra velum, (Leviticus 21:18, 20);

tum, quod Caecum non offerretur in sacrificium, (Leviticus 22:22; Malachias 1:8).

Ex his patet, quid per "Oculum" intelligitur, cum de homine: inde sequitur quod per "Oculum," cum de Domino, intelligatur Divina Ipsius Sapientia, tum Omniscientia et Providentia, ut in his locis:

"Aperi Jehovah Oculos Tuos, et vide," (Esajas 37:17); 6 "Ponam Oculum Meum super illos in bonum, et aedificabo illos," (Jeremias 24:6); 7

"Ecce Oculus Jehovae super timentibus Ipsum," (Psalm. 33:18);

"Jehovah in Templo sanctitatis, Oculi Ipsius vident, et Palpebrae Ipsius probant filios hominis," (Psalm. 11:4). 8

Quoniam per "Cherubos" significatur Custodia et Providentia Domini ne spiritualis Sensus Verbi laedatur, ideo de quatuor Animalibus, quae erant Cherubi, dicitur, quod Essent plena Oculis ante et retro, et quod alae illorum similiter essent plenae Oculis, (Apocalypsis 4:6, 8);

tum quod Rotae, super quibus vehebantur Cherubi, essent plenae Oculis circumcirca, (Ezechiel 10:12).

Quod per "flammam ignis" intelligatur Divinus Ipsius Amor, videbitur in sequentibus, ubi "flamma" et "ignis" nominantur; et quia dicitur, quod "Oculi Ipsius essent tanquam flamma ignis," significatur Divina Sapientia Divini Amoris. Quod in Domino sit Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris, sic utriusque Unio reciproca, est arcanum detectum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (34-39, et alibi).

脚注:

1. 5 pro "5, 6"

2. 6, 7 pro "7"

3. 40 pro "46"

4. xxxiii. pro "xxiii."

5. xii. pro "ii."

6. xxxvii. pro "xxxvi."

7. xxiv. pro "xxxiv."

8. 4 pro "1"

  
/962