圣经文本

 

Ezechiel第12章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

13 et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur#100

学习本章节

  
/120  
  

100. BREVIS ANALYSIS.

Quod Nova Ecclesia per Novam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, Apoc. 21, intelligatur, est quia Hierosolyma fuit Metropolis in Terra Canaane, et ibi erat Templum, Altare, Sacrificia fiebant, ita ipse Cultus Divinus, ad quem tribus vicibus in Anno omnis masculus totius terrae mandatus est venire. Tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum suum; inde est, quod per Hierosolymam significetur Ecclesia. Quod per Hierosolymam intelligatur Ecclesia constat perspicue ex Propheticis in Veteri Testamento de Ecclesia Nova a Domino instauranda, quod illa ibi dicatur Hierosolyma. Ipsa loca solum adducentur, ex quibus quisque ratione interiore praeditus videre potest, quod per illam ibi intelligatur Ecclesia. Sint modo haec loca inde "Ecce Ego creans CAELUM NOVUM ET TERRAM NOVAM, non commemorabuntur priora; ecce Ego CREATURUS HIEROSOLYMAM exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super HIEROSOLYMA, et laeter super populo meo. Tunc lupus et agnus pascent simul: non malum facient in toto Monte sanctitatis meae, Esaias 65:17-18, 19, 25. Propter Zionem non tacebo, et propter HIEROSOLYMAM non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, ac Salus ejus sicut lampas ardeat. Tunc videbunt Gentes justitiam tuam, et omnes Reges gloriam tuam; et vocabitur tibi Nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris Corona decoris, et Cidaris Regni in manu Dei tui: beneplacebit Jehovah in te: et terra tua maritabitur. Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ejus cum Ipso: et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae; et tu vocaberis quaesita Urbs, non deserta, Esaias 62:1-4, 11-12. Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui HIEROSOLYMA, Urbs Sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede HIEROSOLYMA. Cognoscet Populus Nomen meum in die illo; nam Ego Ille qui loquor, ecce Me: consolatus Jehovah populum suum, redemit HIEROSOLYMAM, Esaias 52:1-2, 6, 9. Jubila filia Zionis, laetare ex omni corde filia HIEROSOLYMAE; Rex Israelis in medio tui; ne time malum amplius; laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, exultabit super te cum Jubilo; dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae, Zephanias 3:14-17, 20. Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, dicens HIEROSOLYMAE, habitaberis, Esaias 44:24, 26. Sic dixit Jehovah, revertar ad Zionem, et habitabo in medio HIEROSOLYMAE; unde vocabitur HIEROSOLYMA Urbs veritatis, et Mons Jehovae Zebaoth Mons sanctitatis. Sacharia 8:3, 20-23. Tunc cognoscetis, quod Ego Jehovah Deus vester, 1 habitans in Zione Monte sanctitatis, et erit HIEROSOLYMA Sanctitas: et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et HIEROSOLYMA sedebit in generationem et generationem, Joel 4:17-21 [NCBSP: Joel 3:17-21]. In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam; et fiet, relictus in Zione, et residuus In Hierosolyma Sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in HIEROSOLYMA, Esaj. 4:2-3. In extremitate dierum erit Mons domus Jehovae constitutus in Caput montium, nam e Zione exibit 2 Doctrina, et Verbum Jehovae ex HIEROSOLYMA, Micham 4:1-2, 8. In tempore illo vocabunt HIEROSOLYMAM Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob Nomen Jehovae HIEROSOLYMAM, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali, Jeremias 3:17. Specta Zionem urbem Festi stati nostri, oculi tui videant HIEROSOLYMAM, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur, non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et funes ejus non avellentur," Esaias 33:20. praeter etiam alibi, ut Esaias 24:23. 3 Cap. 37:32. Cap. 66:10-14. Sacharia 12:3, 6-10. Cap. 14:8, 11-12, 21. Malachias 3:2, 4. Psalmuss 122:1-7; 137: 4 4, 5, 6. Quod per Hierosolymam ibi intelligatur Ecclesia a Domino instauranda, et non Hierosolyma a Judaeis habitata, patet ex singulis descriptionis ejus in locis allatis; ut quod Jehovah Deus creaturus Caelum novum et Terram Novam, et quoque tunc Hierosolymam; et quod haec futura sit Corona decoris et Cidaris regni quod vocanda sit Sanctitas, et Urbs veritatis, Thronus Jehovae, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur; quod ibi lupus et agnus pascent simul; et dicitur quod ibi montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte, et illa sedebit 5 in generationem et generationem; praeter plura, etiam de Populo ibi, quod Sanctus, omnis Scriptus ad vitam, quod dicendi 6 Redempti Jehovae. Praeterea in omnibus illis locis agitur de Adventu Domini, imprimis de Adventu Ipsius Secundo quando Hierosolyma talis erit, qualis ibi describitur; prius enim non maritata est, hoc est, facta Sponsa et Uxor Agni, sicut de Nova Hierosolyma in Apocalypsi dicitur, Prior Ecclesia seu hodierna intelligitur per Hierosolymam, apud Danielem, et initium ejus ibi describitur per haec "Scito et percipito, ab exitu Verbi, ad usque restituendum et ad aedificandum HIEROSOLYMAM, usque ad Messiam Principem, Septimanae septem; postea Septimanis sexaginta et duabus restituetur, et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum," Cap. 9:25; at Finis ejus describitur ibi per haec "Tandem super Avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem," Vers. 27, ibi; ultima haec sunt quae intelliguntur per haec Domini verba apud Matthaeum "Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, qui legit, probe notet," Cap. 24:15. Quod per Hierosolymam in supra allatis locis non intellecta sit Hierosolyma a Judaeis habitata constare potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda, ut Jeremias 5:1. Cap. 6:6-7. Cap. 7:17-18 seq. Cap. 8:6-7, 8, seq. Cap. 9:10-11, 13, seq. Cap. 13:9-10, 14. Cap. 14:16. Threni 1:8-9, 17. Ezechiel 4. Cap. 5:9 ad fin. Cap. 12:18-19. Cap. 15:6, 7, 8. Cap. 16:1-63. Cap. 23:1-40. Matth. 23:37-38. Luca 19:41-44. Cap. 21:20-21, 22. Cap. 23:28, 29, 30; praeter multis aliis in locis et quoque ubi vocatur Sodoma, Esaias 3:9. Jeremias 23:14. Ezechiel 16:46, 48, et alibi.

脚注:

1. vester pro vcster.

2. exibit pro exebit.

3. 23 pro 3.

4. CXXXVII pro CXXX.

5. sedebit pro fedebit.

6. dicendi pro diendi.

  
/120