圣经文本

 

Ezechiel第12章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

13 et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino#16

学习本章节

  
/65  
  

16. Status ecclesiae ex Verbo repraesentatus in prophetis, erat quod intelligitur per "portare iniquitates et peccata populi." Quod ita sit, patet ex illis quae dicuntur de Esaia propheta,

Quod iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium (Esaiam 20:3):

De Ezechiele propheta,

Quod educeret vasa migrationis, et obtegeret facies ut non videret terram, et quod sic prodigium esset domui Israelis, et quoque diceret, "Ego prodigium vestrum" (Ezechielem 12:6, 11).

[2] Quod hoc fuerit illis portare iniquitates, manifeste constat apud Ezechielem, cum ille jussus est cubare trecentos et nonaginta (dies) et quadraginta dies super latere sinistro et dextro contra Hierosolymam, ac edere placentam hordeorum factam cum excrementis bovis; ubi haec etiam leguntur:

"Tu cuba super latere tuo sinistro, et pone iniquitatem domus Israelis super illud; numerum dierum, quibus cubabis super illo, portabis iniquitatem eorum. Ego namque dabo tibi annos iniquitatis eorum juxta numerum dierum trecentos et nonaginta dies, ut portes iniquitatem domus Israelis. Quum vero absolveris hos, jacebis super latere tuo dextro secundum, ut portes iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies" (Ezechielem 4:4-6.)

[3] Quod propheta, per quod sic portaverit iniquitates domus Israelis et domus Jehudae, non abstulerit illas, et sic expiaverit, sed modo repraesentaverit et monstraverit, patet a sequentibus ibi:

"Sic inquit Jehovah, Comedent filii Israelis panem suum immundum, inter gentes quo depulsurus sum eos. ...Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma,... ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum" (vers. 13, 16-17, in eodem capite).

[4] Similiter cum idem propheta ostenderet se et diceret,

"Ecce ego prodigium vestrum," etiam dicitur, "Quemadmodum feci sic fiet illis" (Ezechielem 12:6, 11).

Simile itaque intelligitur de Domino, ubi dicitur,

"Morbos nostros Ille tulit:... dolores nostros portavit:... Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitates omnium nostrum:... per scientiam suam justificavit... multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit" (Esaiam 53:4, 6)

Ubi in toto capite agitur de passione Domini.

[5] Quod Ipse sicut Maximus Propheta repraesentaverit statum ecclesiae quoad Verbum, patet a singulis passionis Illius: ut, Quod a Juda proditus fuerit: quod a principibus sacerdotum et a senioribus comprehensus et condemnatus sit: quod colaphos impegerint: quod caput calamo percusserint: quod imposuerint coronam ex spinis: quod vestimenta Ipsius diviserint, et super tunicam jecerint sortem: quod crucifixerint: quod dederint Ipsi acetum ad bibendum: quod transfoderint latus: quod sepultus; et tertio die resurrexerit.

[6] Quod "a Juda proditus fuerit," significabat quod a gente Judaica, apud quam tunc erat Verbum; nam Judas illam repraesentabat: quod "a principibus sacerdotum et a senioribus comprehensus et condemnatus sit," significabat quod ab omni illa ecclesia: quod "flagellaverint, spuerint in faciem, colaphos impegerint, et caput calamo percusserint" significabat quod similiter fecerint cum Verbo quoad Divina vera ejus, quae omnia agunt de Domino: quod "imposuerint coronam ex spinis," significabat quod illa falsificaverint et adulteraverint: quod "vestimenta diviserint, et super tunicam jecerint sortem," significabat quod omnia vera Verbi disperserint, sed non sensum ejus spiritualem; "tunica Domini" hoc Verbi significabat: quod "crucifixerint" significabat quod totum Verbum destruxerint et profanaverint: quod "praebuerint Ipsi acetum ad bibendum," significabat quod mere falsificata et falsa; quare illud non bibit, et tunc dixit, "Consummatum est:" quod "transfoderint latus," significabat quod plane exstinxerint omne verum Verbi et omne bonum ejus: quod "sepultus," significabat rejectionem humani residui a matre; quod "tertio die resurrexerit," significabat glorificationem.

[7] Similia per illa significantur apud Prophetas et apud Davidem, ubi praedicta sunt. Quapropter, Postquam flagellatus et eductus portans spinosam coronam, et vestimentum purpureum a militibus impositum, dixit "Ecce Homo" (Johannem 19:1, 5): hoc dictum est quia per "Hominem" significatur ecclesia; per "Filium enim hominis" significatur verum ecclesiae, ita Verbum. Ex his nunc patet quod per "portare iniquitates" intelligatur, peccata contra Divina vera Verbi in Se repraesentare et effigiare. Quod Dominus talia sustinuerit et passus sit ut Filius hominis, et non ut Filius Dei, videbitur in sequentibus; "Filius hominis" enim significat Dominus quoad Verbum.

  
/65