圣经文本

 

Ezechiel第11章

学习

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2921

学习本章节

  
/10837  
  

2921. ‘Domine mi, princeps Dei tu in medio nostri’: quod significet Dominum quoad bonum et verum Divinam apud illos, constat a significatione ‘domini’ et ‘principis Dei’, et a significatione ‘in medio nostri’: quod ‘dominus’ dicatur ubi de bono agitur, constat ex Verbo Veteris Testamenti, ibi enim Jehovah nunc nominatur Jehovah, nunc Deus, nunc Dominus, nunc Jehovah Deus, nunc Dominus Jehovih, nunc Jehovah Zebaoth, et hoc ex causa arcana, quae non sciri potest nisi a sensu interno; in genere cum agitur de caelestibus amoris seu de bono, tunc dicitur Jehovah, cum autem de spiritualibus fidei seu de vero, tunc dicitur Deus; cum de utrisque simul, dicitur Jehovah Deus; cum autem de potentia Divina boni seu omnipotentia, tunc dicitur Jehovah Zebaoth seu Jehovah exercituum, tum quoque Dominus, sic ut Jehovah Zebaoth et Dominus ejusdem sensus et significationis sit; inde, nempe ex potentia boni, etiam homines et angeli dicti sunt ‘domini’, et in opposito sensu illi servi quibus vel nulla potentia, vel quibus potentia ab illis; ex 1 his constare potest quod hic ‘domine mi’ in sensu interno significet Dominum quoad bonum, quod in sequentibus illustrabitur e Verbo. ‘Princeps Dei’ autem significat Dominum quoad potentiam veri seu quoad verum, ut constare potest a significatione ‘principis’ seu ‘principum’ quod sint primaria vera, de qua n. 1482, 2089, et ex eo quod 2 princeps Dei dicatur, Deus enim dicitur' ubi agitur de vero, 3 et Jehovah ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822: quod ‘in medio nostri’ sit inter illos seu apud illos, constat absque explicatione.

[2] Quod in Verbo Veteris Testamenti, Jehovah Zebaoth et Dominus ejusdem sensus et significationis sit, constat apud Esaiam,

Zelus Jehovae Zebaoth faciet hoc; verbum misit Dominus in Jacobum, et cecidit in Israele, 9:6, 7 [KJV 7, 8]: alibi apud eundem,

Rex validus dominabitur illis, dictum Domini, Jehovae Zebaoth, 19:4:

apud Malachiam, Ecce subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis, ecce venit, dicit Jehovah Zebaoth, 3:1: manifestius apud Esaiam,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato; ... seraphim stantes desuper Ipso, senae alae 4 senae alae cuivis; ... clamavit hic ad hunc, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth:... vae mihi, quia excisus sum, ... quia Regem Jehovah Zebaoth viderunt oculi mei, ... et audivi vocem Domini, 6:1, 3, 5, 8;

ex quibus patet quod Jehovah Zebaoth et Dominus ejusdem sensus sit.

[3] Dominus Jehovih autem dicitur, imprimis 5 ubi de ope omnipotentiae quaeritur et supplicatur, ut apud Esaiam,

Dic civitatibus Jehudae, Ecce Deus vester, ecce Dominus Jehovih in forti veniet, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi; ecce merces Ipsius cum Ipso, et opus Ipsius coram Ipso, sicut pastor gregem Suum pascet, 40:9-11;

quod Dominus Jehovih tunc dicatur, videatur porro, Esai. 25:8; 40:10; 48:16; 50:4, 5, 7, 9; 61:1; Jer. 2:22; Ezech. 8:1; 11:13, 17, 21; 12:10, 19, 28; 13:8, 13, 16, 18, 20; 14:4, 6, 11, 18, 20, 21; Mich. 1:2; Ps. 71:5, 16;

et pluries alibi.

[4] Praeterea in Verbo Veteris Testamenti Dominus simile involvit ac Jehovah, nempe quod Dominus dicatur cum agitur de bono, quare etiam Dominus similiter distinguitur a Deo, ut Jehovah a Deo ; ut apud Mosen,

Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deut. 10:17:

apud Davidem,

Confitemini Deo deorum, quia in aeternum misericordia Ipsius; confitemini Domino dominorum, quia in aeternum misericordia Ipsius, Ps. 136:1-3.

[5] At in Verbo Novi Testamenti, apud Evangelistas et in Apocalypsi, nullibi nominatur Jehovah, sed pro Jehovah dicitur Dominus, et hoc ex arcanis causis, de quibus infra: quod in 6 Verbo Novi Testamenti, Dominus dicatur pro Jehovah, manifeste constare potest apud Marcum, Jesus dixit, Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota cogitatione tua, et ex omnibus viribus tuis, 12:29, 30:

haec eadem apud Mosen ita,

Audi Israel, Jehovah Deus noster, Jehovah unus, et amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, Deut. 6:4, 5;

ubi 7 patet quod Dominus dicatur pro Jehovah; pariter apud Johannem,

Vidi, ecce thronus positus erat in caelo, et super throno sedens:... circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro, ... habebat unumquodque pro se senas alas circumcirca, et intus plenas oculis; ... 8 dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, Apoc. 4:2, 6, 8:

haec apud Esaiam ita,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato; ... seraphim stantes desuper Ipso, senae alae 9 senae alae cuivis; clamavit hic ad hunc, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth, 6:1, 3, 5, 8;

ibi Dominus dicitur pro Jehovah, seu Dominus Deus omnipotens pro Jehovah Zebaoth; 10 quod quatuor animalia sint seraphim seu cherubi, patet apud Ezech. 1:5, 13-15, 19 seq. ; 10:15:

quod in Novo Testamento

Dominus sit Jehovah, constat etiam ex pluribus aliis locis, ut apud Lucam, Visus est Zachariae angelus Domini, 1:11;

‘angelus Domini’ pro angelo Jehovae: apud eundem, angelus ad Zachariam de filio ejus, Multos filiorum Israelis convertet ad Dominum Deum illorum, 1:16;

‘ad Dominum Deum’ pro ad Jehovam Deum:

apud eundem, angelus ad Mariam de Jesu, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus Deus thronum Davidis, 1:32;

‘Dominus Deus’ pro Jehovah Deus: apud eundem,

Maria dixit, Magnificat anima mea Dominum, et exaltavit se spiritus meus super Deo Salvatore meo, 1:46, 47;

ibi ‘Dominus’ etiam pro Jehovah:

apud eundem,

Zacharias prophetavit dicens, Benedictus Dominus Deus Israelis, 1:68;

‘Dominus Deus’ pro Jehovah Deus:

apud eundem,

Pastoribus angelus Domini adstitit, et gloria Domini circumfulsit 11 illos, 2:9;

‘angelus Domini, et gloria Domini’ pro angelo Jehovae et gloria Jehovae:

apud Matthaeum, Benedictus veniens in nomine Domini, 21:9; 23:39; Luc. 13:35; Joh. 12:13;

‘in nomine Domini’ pro in nomine Jehovae; praeter alibi multoties, ut Luc. 1:28; 2:15, 22-24, 29, 38, 39; 5:17; Marcus 12:10, 11.

[6] Quod Jehovam vocaverint Dominum, causae inter arcanas, etiam haec fuerunt; quod si tunc 12 temporis dictum esset quod Dominus esset Jehovah toties in Veteri Testamento nominatus, videatur n. 1736, non recepissent quia non credidissent; tum quia Dominum etiam quoad Humanum non Jehovah factus quam cum omnimode univerit Essentiam Divinam Humanae, et Humanam Divinae, videatur n. 1725, 1729, 1733, 1745, 1815, 2156, 2751; unitio plenaria facta est post ultimam tentationem, quae fuit crucis, quare ‘discipuli post resurrectionem’ semper Ipsum appellarunt Dominum, Joh. 20:2, 13, 15, 18, 20, 25; 21:7, 12, 15-17, 20; Marcus 16:19, 20;

et Thomas dixit,

Domine mi, et Deus mi, Joh. 20:28;

et quia Dominus erat Jehovah Qui toties nominatus in Veteri Testamento, ideo quoque dixit ad discipulos, Vos vocatis me Magister et Dominus, et recte dicitis, sum namque, si ergo Ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, vos etiam debetis invicem lavare pedes, Joh. 13:13, 14, 16; quibus significatur quod Jehovah Deus esset; ibi ‘Dominus’ dicitur quoad bonum, ‘Magister’ autem quoad verum: quod Dominus esset Jehovah, intelligitur etiam per verba angeli ad pastores, Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, Luc. 2:11;

‘Christus’ pro Messia, Uncto, Rege; ‘Dominus’ pro Jehovah; illud quoad verum, hoc quoad bonum. Qui Verbum non sedulo scrutatur, hoc non scire potest, credens quod Salvator noster ex communi formula venerationis, sicut alii, dictus sit Dominus, cum tamen Ipse ex eo quod Jehovah esset.

脚注:

1. The Manuscript has quibus

2. The Manuscript has Deus dicatur

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has sex

5. The Manuscript has cum

6. The Manuscript has Novo Testamento

7. The Manuscript has Dominus dicitur

8. The Manuscript has dicentia

9. The Manuscript has sex

10. The Manuscript inserts nam.

11. illis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. The Manuscript has dictum fuisset

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.