圣经文本

 

Ezechiel第11章

学习

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#883

学习本章节

  
/962  
  

883. "Et habitabit cum illis, at illi populi Ipsius erunt, at Ipse erit cum illis Deus eorum," significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis. - Per "habitabit cum illis" significatur conjunctio Domini cum illis, de qua sequitur: per quod "illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum" significatur quod illi sint Domini, et Dominus illorum; et quia per "habitare cum illis" significatur conjunctio, significatur quod illi in Domino erunt et Dominus in illis, aliter non fit conjunctio; quae quod talis sit, patet clare a Domini verbis apud Johannem:

"Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam," (15:4-5);

et alibi:

"In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis," (14:20);

"Qui manducat Meam carnem, et bibet Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo," (6:56).

Quod assumptio Humani, et unitio ejus cum Divino quod in Ipso a nativitate erat et Pater vocatur, pro fine habuerit conjunctionem cum hominibus, patet etiam apud Johannem:

"Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis (et) Tu in Me," (17:19, 21-22, 26);

ex quibus constat, quod conjunctio sit cum Divino Humano Domini, et quod sit reciproca, et quod sic et non aliter sit conjunctio cum Divino quod Pater vocatur. Docet etiam Dominus quod conjunctio fiat per vera Verbi, et per vitam secundum illa, (14:20-24; 15:7); hoc itaque est quod intelligitur per "habitabit cum illis, et illi populus Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum."

(Similiter alibi, ubi eadem, verba: Jeremias 7:23; 11:4; Ezechiel 14:11; 1 Jeremias 24:7; 2 30:22; Ezechiel 11:20; 36:28; 37:23, 27; Sacharias 8:8; Exodus 29:45). 3

Quod per "habitare cum illis" significetur conjunctio cum illis, est quia "habitare" significat conjunctionem ex amore, ut constare potest ex multis locis in Verbo; etiam ex habitationibus angelorum in Caelo. Caelum est distinctum in innumeras societates, omnes inter se secundum differentias affectionum quae sunt amoris in genere et in specie; unaquaevis societas est una species affectionis, et ibi habitant distincte secundum propinquitates et affinitates illius speciei affectionis, et in una domo qui propinquissimi sunt; inde "cohabitatio," cum de conjugibus, in spirituali Sensu significat conjunctionem per amorem. Sciendum est, quod aliud sit conjunctio cum Domino, et aliud praesentia Ipsius; conjunctio cum Domino non datur aliis quam qui Ipsum immediate adeunt, praesentia reliquis.

脚注:

1. Ezech. pro "cap."

2. Jerem. pro "cap."

3. 45 pro "15"

  
/962