圣经文本

 

Ezechiel第11章

学习

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#1045

学习本章节

  
/1232  
  

1045. "Habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationum." - Quod significet doctrinam ex profanatis bonis et veris, constat ex significatione "poculi", quod sit falsum ab inferno, nam per "poculum" simile significatur quod per "vinum", et per "vinum", significatur verum ex caelo, et in opposito sensu falsum ab inferno (videatur (supra, ) n. 887, 960 (a, b), 1022); et quia "poculum" significat verum aut falsum, et doctrina cujusvis ecclesiae est aut veri aut falsi, nam omne ecclesiae verum aut falsum continetur in doctrina, ideo per "poculum" etiam significatur doctrina; et per "poculum aureum" doctrina falsi ex malo:

[2] (similiter apud Jeremiam,

"Poculum aureum Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram" (51:7);

"poculum aureum" dicitur ex simili causa ex qua mulier dicitur "induta purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis", nempe, ex apparentia in externis; cum tamen in internis est sicut in poculo "pleno abominationibus et immunditie"; est enim sicut Dominus dicit de externis et internis apud Scribas et Pharisaeos,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, .. qui purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia: .... et similes facitis vos sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie" (Matthaeus 23:25-27): – )

ex significatione abominationum, quod sint profanationes boni (de qua sequitur): et ex significatione "immunditiae scortationis", quod sit profanatio veri; "scortatio" enim significat falsificationem veri (ut supra); inde "immundities" ejus significat profanationem.

[3] Quod profanationes, quae per "abominationes" significantur, concernit, sunt illae perversiones sanctorum ecclesiae, ita conversiones bonorum ejus in mala, et verorum in falsa. "Abominationes" dicuntur, quia angeli illa abominantur; nam quatenus fuerunt sancta ecclesiae, ex bonis et veris ex Verbo, ascendunt in caelum; sed quatenus applicata sunt malis, et sic profanata, ferunt secum infernale quod intus latet; ideo sentiuntur sicut mortua, in quibus anima vivens fuerat; inde est quod caelum illa abominetur et detestetur.

[4] Quod talia per "abominationes" in Verbo intelligantur, patet ex recensione abominationum Hierosolymae, apud Ezechielem,

Ut quod sumpserit ex vestibus ornatus suae, quae ei datae sunt, et fecerit sibi excelsa variegata, et scortata (sit) super illis; Quod ex auro et argento ei dato, fecerit sibi imagines masculi, cum quibus etiam scortata; Quod oleum, suffimentum, panem, similam et mel, ei data, dederit illis in odorem quietis; Quod filios et filias sacrificaverint; Quod scortata sit primum in Aegypto, et postea cum filiis Aschuris, et demum cum Chaldaeis; Praeter plura, quae ibi vocantur "abominationes" (16:2-63):

per quae omnia significantur profanationes Verbi, ecclesiae et cultus. Similiter aliis in locis ubi abominationes vel recensentur vel dicuntur (Ut Jeremias 7:9, 10; 16:18; 32:35; Ezechiel 5:11; 7:19, 20; 8:6-18; 11:21; 14:6; 20:7, 8; Deuteronomius 7:25, 26; 12:31; 18:9, 10; Matthaeus 24:15; Marcus 13:14; Daniel 9:27; 11:31: et alibi).

  
/1232