圣经文本

 

Exodus第5章

学习

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7127

学习本章节

  
/10837  
  

7127. ‘Nequaquam do vobis paleam’: quod significet quod non amplius inde scientifica 1 communissima, constat ex significatione ‘nequaquam dare’ quod sit non amplius subministrare; et ex significatione ‘paleae’ quod sint scientifica omnium communissima, de qua n. 7112. Quomodo haec se habent, supra dictum est, ulterius autem dicendum quod illi imprimis in altera vita objiciant paleam, hoc est, scientifica omnium communissima, probis quos infestant, qui ab Ecclesia fuerunt, et sibi persuaserunt solam fidem 2 salvare, sed usque non vixerunt vitam fidei, sed vitam mali; illi tales sunt 3 ibi, quales fuerunt in mundo, 4 confirmantia 5 sciunt pro sola fide, per quam dicunt salvari hominem, utcumque vixerat; sed confirmantia illa non 6 aliud sunt quam ratiocinia cum propositione data concurrentia; nam quodlibet, etiam maxime falsum, per ratiocinia confirmari potest, et quoque per artes eloquendi et concludendi sisti simplicibus sicut verum; ad hoc adhibent imprimis talia quae sunt omnium communissima ex Verbo, quae absque sensu interno Verbi ad favorem cujuscumque opinionis trahi queunt; talia sunt quae objiciunt, et per quae infestant illos qui ab Ecclesia spirituali; sed usque non aliud sunt quam palea seu stramen ad faciendum lateres; nam ipsissimum essentiale excludunt, nempe charitatem; dicunt quidem quod charitatis opera sint fructus fidei, sed usque illa nihili faciunt, 7 et persuadent quod salvetur homo per solam fidem, qualiscumque vita 8 fuerit, etiam in ultima vitae hora, ita 9 per fidem absque suis fructibus, 10 sic absque vita fidei et charitatis; quamdiu talia objiciuntur probis in altera vita, argumenta pugnae habent, et se defendere possunt, nam vident quod ratiocinia fallacia sint, cum essentiale, quod est charitas, ita excluditur, et quoque cum vident quod vitam non curent 11 ; haec vident 12 ab omnibus et singulis in altera vita ut in clara die; talia nunc sunt quae intelliguntur per scientifica infima et omnium communissima, et significantur per ‘paleam’. Qui 13 sibi persuaserunt quod sola fides salvet, et tamen vixerunt vitam mali, sunt in inferno satis profunde versus 14 dextrum paulo antrorsum; et inde audivi illos ratiociniis infestare probos; sed probi a Domino per angelos ducti, illa ut vana rejecerunt, et quoque 15 detexerunt fallacias quae inessent confirmantibus et argumentis ex communibus Verbi 16 .

脚注:

1. communia, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. statuerunt

3. sicut sunt

4. The Manuscript inserts quod.

5. sciant, in the Manuscript, the First Latin Edition.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. nam

8. The Manuscript inserts ejus.

9. The Manuscript inserts quoque.

10. ita

11. The Manuscript inserts, dicendo, quod homo in ultima vitae suae hora per fidem salvetur, qualiscunque ei vita fuerit.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. pro sola fide absque charitate sunt, apparent

14. antrorsum paulo ad dextrum

15. de fallaciis

16. The Manuscript inserts instruxerunt.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.