圣经文本

 

Exodus第5章

学习

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7106

学习本章节

  
/10837  
  

7106. Vers. 5-9. Et dixit Pharao, Ecce multi nunc populus terrae, et cessare fecistis illos ab oneribus illorum. Et praecepit Pharao die illo exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo, Non addetis dare paleam populo ad laterificandum lateres, sicut heri nudius tertius, illi ibunt et colligant sibi paleam. Et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos, non detrahetis ab illo, quia remissi illi, propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro. Aggravetur servitium super viros, et faciant illud, et ne respiciant ad verba mendacii. ‘Et dixit Pharao’ significat voluntatem illorum qui infestant vera Ecclesiae: ‘Ecce multi nunc populus terrae’ significat multitudinem illorum qui ab Ecclesia spirituali: ‘et cessare fecistis illos ab oneribus illorum’ significat quod non satis infestaverint: ‘et praecepit Pharao die illo’ significat cupiditatem infestandi vera Ecclesiae dum in illo statu: ‘exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo’ significat illos qui proxime infestant, et qui proxime recipiunt: ‘Non addetis dare paleam populo’ significat scientifica infima quae omnium communissima: ‘ad laterificandum lateres’ significat ad ficticia et falsa quae injicientur: ‘sicut heri nudius tertius’ significat non ut in statu priore: ‘illi ibunt et colligant sibi paleam’ significat ut scientifica illa infima sibi ipsis comparent: ‘et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos’ significat quod ficticia et falsa copia qua prius, injicienda: ‘non detrahetis ab illo’ significat absque diminutione: ‘quia remissi illi’ significat quia non satis oppugnati: ‘propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro’ significat quod inde illis tanta cogitatio de tali cultu: ‘aggravetur servitium super viros’ significat quod augenda sit impugnatio: ‘et faciant illud’ significat ut sit effectus: ‘et ne 1 respiciant ad verba mendacii’ significat ne se vertant ad vera.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.