圣经文本

 

Exodus第5章

学习

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7089

学习本章节

  
/10837  
  

7089. ‘Et postea venerunt Moscheh et Aharon’: quod significet Divinam Legem et doctrinam inde, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Dominus quoad Divinam Legem, de qua n. 6752; et ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998. Per Divinam Legem, quam Moscheh repraesentat, intelligitur Verbum quale est in suo sensu interno, ita quale est in caelis; per doctrinam autem intelligitur Verbum quale est in suo sensu litterali, ita quale est in terris; quantum illa differunt, constare potest ab iis quae hactenus quoad sensum internum Verbi explicata sunt; pro illustratione sint decem praecepta, quae in specie Lex vocantur; sensus litteralis ibi est quod honorandi parentes, quod non occidendum, non moechandum, non furandum, et plura; at sensus internus est quod colendus Dominus, quod odio non habendum, quod verum non falsificandum, et quod sibi non vindicandum quod Domini est; ita intelliguntur haec quattuor praecepta decalogi in caelo; et reliqua etiam suo modo; nam in caelis non sciunt alium Patrem quam Dominum, idcirco pro quod honorandi parentes intelligunt quod colendus Dominus; in caelis nec sciunt quid sit occidere, nam vivunt in aeternum, sed pro occidere intelligunt odio habere ac vitam spiritualem alicujus laedere; in caelis nec sciunt quid moechari, quare pro illo correspondens percipiunt, nempe non falsificare verum; 1 pro furari percipiunt non 2 aliquid auferre Domino et id sibi vindicare, sicut bonum et verum;

[2] talis est illa Lex 3 , et quoque totum Verbum in caelis, ita talis in sensu interno, immo est adhuc profundior, nam pleraque quae in caelis cogitantur et dicuntur non cadunt in verba loquelae humanae, quia ibi est spiritualis mundus, non autem naturalis; et quae sunt mundi spiritualis transcendunt ita illa quae sunt naturalis mundi, sicut non materialia illa quae sunt materialia; at quia usque materialia illis correspondent, possunt illa per materialia exponi, 4 ita naturali loquela, non autem spirituali; spiritualis enim loquela non est vocum materialium, sed vocum spiritualium quae sunt ideae modificatae in voces in aura spirituali, et repraesentatae per variegationes lucis caelestis, quae lux in se non est nisi quam intelligentia et sapientia Divina procedens a Domino. Ex his constare potest quid per Divinam Legem in sensu suo genuino intelligitur, quam ‘Moscheh’ repraesentat, et quid per doctrinam, quam ‘Aharon’.

脚注:

1. The Manuscript inserts tum.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts Divina.

4. sed

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.