圣经文本

 

Exodus第36章

学习

   

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2576

学习本章节

  
/10837  
  

2576. Quod ‘ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum’ significet quod vera rationalia sint instar velaminis aut amictus veris spiritualibus, constat a significatione ‘velaminis’, de qua mox sequitur, et a significatione ‘oculorum’ quod sint intellectualia, ut patet a perplurimis locis in Verbo; tum a significatione ‘videre’ quod sit intelligere, n. 2150, 2325; quisque videre potest quod in singulis in hoc versu arcana sint, quae non patefieri possunt nisi a sensu quodam interiore; ut, quod ‘dederit mille argenti’, et hoc dicatur non marito sed ‘fratri ejus’, quod illud esset ‘velamen oculorum’, et ‘ei et omnibus qui cum illa’, tum ‘cum omnibus’ et quod ‘sic vindicata’; plures quidem conjecturae historicae ex sensu litterae deduci possent, sed omnes illae non habent aliquid spirituale, minus Divinum, quale tamen est Verbum.

[2] Quod vera rationalia sint instar velaminis seu amictus veris spiritualibus, ita se habet: quae intima sunt hominis, illa sunt ejus animae, quae autem exteriora sunt, illa sunt ejus corporis; intima hominis sunt bona et vera ex quibus anima suam vitam habet, alioquin anima non esset anima; exteriora inde 1 trahunt suam vitam, et sunt omnia corporis instar, seu quod idem est, sunt velaminis aut amictus instar; quod imprimis constare potest ab illis quae in altera vita apparent, ut ab angelis cum sistuntur videndi, eorum interiora elucent a facie, exteriora repraesentantur tam in corpore quam in amictu eorum, usque adeo ut quilibet ibi ex solo amictu scire possit quales sunt; sunt enim reales substantiae, ita essentiae in forma; cum angelis qui visi, et quoad facies et amictus descripti in Verbo, similiter se habet, ut qui visi in sepulcro Domini, Matth. 28:3; Marcus 16:5;

et viginti quatuor seniores circum thronum, Apoc. 4:4 2 , et alii nec solum cum angelis, sed etiam cum omnibus reliquis tametsi inanimata, quae memorantur in Verbo; eorum exteriora sunt velamen aut amictus, sicut cum arca foederis et cum tentorio quod circumcirca; ‘arca’ ibi, quae intimum, repraesentabat Ipsum Dominum, nam ibi testimonium, at ‘tentorium’ quod extra, repraesentabat regnum Domini; ‘velamina’ ibi, seu vela et tegumenta, omnia et singula repraesentabant exteriora caelestia et spiritualia in Ipsius regno, nempe in tribus caelis; quod constare potest inde quod forma ejus ostensa sit Mosi in monte Sinai, Exod. 25:9; 26:30;

inde sanctitatem suam habuit, non autem ab auro et argento et a sculpturis quae ibi:

[3] quia nunc agitur de veris rationalibus quod sint instar velaminis aut amictus veris spiritualibus, et apud Mosen describitur tentorium, quoad ‘velamina’ ejus aut tegumenta, etiam quoad vela quae ante introitus, licet illustrationis causa exponere quid in specie per ‘vela’ ibi significatum sit; quid autem per tegumenta circumcirca, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur: vela ibi fuerunt tria, primum, quod fecit discrimen inter Sanctum et Sanctum sanctorum; alterum, quod vocatur tegumentum pro janua tentorii;

[4] tertium, quod tegumentum pro porta atrii: de ipso velo, quod primum, ante arcam, ita apud Mosen;

Facies velum ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho et xylino intertexto, opus excogitationis, facies illud cum cherubis et dabis illud super quatuor columnis shittim, obductis auro, e unci earum ex auro; super quatuor basibus argenti; et dabis velum sub ansulis; et inferes eo, intra velum, arcam testimonii, et distinguet velum vobis inter Sanctum et Sanctum sanctorum Exod. 26:31-34, 36:35, 36;

hoc velum repraesentabat apparentias proximas et intimas boni et veri rationalis, in quibus sunt angeli tertii caeli, quae apparentiae descriptae sunt per ‘hyacinthinum, purpuram, coccineum dibaphum, et xylinum intertextum’, in quibus color ruber repraesentabat bona amoris, et albus vera ejus; similiter etiam aurum et argentum quibus obducebantur columnae, et ex quibus unci et bases; quod ‘colores’ repraesentent, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1624; quod ‘aurum’ sit bonum amoris, n. 113, 1551, 1552; quod ‘argentum’ sit verum, n. 1551, 2048;

[5] inde constare potest quid significat, quod Velum templi discissum sit, Matth. 27:51; Marcus 15:38; Luc. 23:45,

nempe quod Dominus intraverit in Ipsum Divinum omnibus apparentiis discussis, et quod simul aperuerit aditum ad ipsum Divinum per Suum Humanum Divinum factum.

[6] De altero, seu tegumento pro janua tentorii, ita apud Mosen,

Facies tegumentum ad ostium tentorii, ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opus acupictoris: et facies ad tegumentum quinque columnas shittim, et obduces eas auro, unci earum ex auro, et fundes iis quinque bases aeris, Exod. 26:36, 37; 36:37, 38;

per hoc tegumentum repraesentatae sunt apparentiae boni et veri, quae prioribus inferiores seu exteriores sunt, seu mediae rationalis, in quibus sunt angeli secundi caeli; quae apparentiae paene similiter descriptae sunt, cum differentia tamen quod pro illo tegumento ‘quinque columnae et quinque bases’ essent, per quem numerum significatur parum respective, nam hae apparentiae non ita cohaerent aut ita caelestes sunt ac apparentiae intimi seu tertii caeli; de numero ‘quinque’ quod parum, videatur n. 649, 1686; et quia hae apparentiae spectant naturalia, mandatum quod ‘bases funderentur ex aere’, per aes enim repraesentabatur et significabatur bonum naturale 3 , n. 425, 1551.

[7] De tertio, seu tegumento pro porta atrii, ita apud Mosen,

Portae atrii tegumentum, viginti cubitorum, ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opus acupictoris; columnae eorum quatuor, bases harum quatuor, omnes columnae atrii circumcirca cinctae argento, unci earum ex argento, sed bases earum ex aere, Exod. 27:16, 17; 38:18, 19;

per hoc tegumentum repraesentatae sunt apparentiae boni et veri adhuc inferiores seu exteriores, quae sunt infimae rationalis, in quibus sunt angeli primi caeli; hae apparentiae quia correspondent interioribus, descriptae sunt similiter, cum differentia tamen quod columnae non obductae auro, sed cinctae argento et quod unci essent ex argento, quibus significantur vera rationalia ex scientificis ortum immediate ducentia, et bases ex aere, quibus significantur bona naturalia: inde constare potest quod nihil non ibi repraesentativum caelestium et spiritualium regni Domini fuerit, seu quod ad omnem typum caelestium et spiritualium in tribus caelis facta sint; tum quod velamina seu tegumenta significaverint illa quae instar corporis seu amictus sunt circum seu extra intimum.

[8] Praeterea quod velamina, tegumenta, amictus seu vestes significent vera inferiora respective, constare potest a multis locis in Verbo; ut apud Ezechielem,

Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansum tuum, hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha [fuit] tegumentum tuum, 27:7;

ubi de ‘Tyro’ per quam significantur cognitiones interiores caelestium et spiritualium, proinde qui in illis sunt, n. 1201; ‘acupictura ex Aegypto’ pro scientifico; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha, quod tegumentum’ pro ritualibus correspondentibus cultui interno, n. 1156:

[9] apud eundem,

Descendent desuper soliis suis omnes principes malis, et removebunt amicula sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebant, 26:16;

etiam de ‘Tyro’, ‘amicula et vestes acupicturae’ pro cognitionibus ex scientificis, ita pro veris inferioribus:

[10] apud eundem,

Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso: et obtexi te serico, et ornavi te ornamento, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum.... Sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis; ... sumpsisti vestes acupicti [tui], et texisti eas, 16:10, 11, 16, 18; de ‘Hierosolyma’ quae est Ecclesia spiritualis, descripta qualis antiquitus, et qualis postea cum perversa; ejus spiritualia inferiora et doctrinalia sunt ‘vestes acupicti, byssi, serici’:

[11] apud Esaiam,

Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et ex Jehuda 4 ... omnem baculum panis, et baculum aquae; ... tunc apprehendet vir fratrem suum domus patris sui, 5 Vestis tibi princeps eris nobis:... excipiet in die isto, dicendo, Non ero alligans, et in domo mea non panis, et non vestis; ne ponatis me principem populi.... Scabie afficiet Dominus verticem filiarum Zionis; ... et in die illo removebit Dominus ornatum compedum, et reticulorum, et lunularum, et collariorum, et catenularum, et bracteolarum: et tiaras, et periscelides, et alligamenta, et domos animae, et inaures: annulos, et ornamenta nasi, mutatorias vestes, et amicula, et pepla, et aciaria, specula, et sindones, et cidares, et palliola, 3:1, 6, 7, 17-24;

‘Hierosolyma’ pro Ecclesia spirituali, ‘Jehuda’ pro Ecclesia caelesti, ‘baculus panis, et baculus aquae qui removebitur’ pro bono et vero; ‘vestis quae principi’ pro veris quae sunt doctrinae; ‘amictus 6 et ornatus varii filiarum Zionis’ qui enumerantur, sunt omnes et singuli genera et species boni et veri quibus privarentur; nisi singula quae memorantur, aliquid peculiare Ecclesiae 7 significarent, non forent Verbi, in cujus unaquavis voce Divinum; praedicantur de ‘filiabus Zionis’, per quas quod illa quae Ecclesiae sunt, significentur, videatur n. 2362:

[12] apud eundem,

Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion, indue vestes decoris tui, Hierosolyma, civitas sanctitatis; quia non addet, veniat in te amplius praeputiatus et immundus, 52:1, 2;

‘Zion’ pro Ecclesia caelesti, ‘Hierosolyma’ pro spirituali, ‘vestes decoris’ pro sanctis fidei:

apud eundem,

Telae eorum non sunt ad vestem, neque teguntur operibus eorum, opera eorum, opera iniquitatis, 59:6;

‘telae’ pro fictis veris quae non sunt ad vestem, ‘vestis’ pro veris exterioribus 8 doctrinae et cultus; inde dicitur ‘neque teguntur operibus’:

[13] apud eundem,

Gaudendo gaudebo in Jehovah, exsultabit anima mea in Deo meo, quia induet me vestibus salutis, amiculo justitiae texit me, 61:10;

‘vestes salutis’ pro veris fidei, ‘amiculum justitiae 9 ’ pro bono charitatis:

apud Johannem, Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui vicerit, is induetur vestimentis albis, Apoc. 3:4, 5:

apud eundem,

Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non ambulet nudus, Apoc. 16:15:

apud eundem,

Super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, Apoc. 4:4 10 ; ubi quod ‘vestimenta’ non sint vestimenta, patet, sed spiritualia quae sunt veri:

[14] similiter quod Dominus dixit de consummatione saeculi quod ‘non reverterentur retro ad tollendum vestimenta’, Matth 11 24:18; Marcus 13:16, ubi quod ‘vestimenta’ sint vera, videatur n. 2454: tum quod de ‘non induto veste nuptiarum’, Matth 22:11, 12;

et quod de Johanne, Quid exivistis videre, num hominem splendidis vestimenti indutum? qui splendida gerunt, in domibus regum sunt, Matth 11:8; Luc. 7:25;

pro quod non in externis doctrinae et cultus, sed in internis, quare addit, Quid exivistis videre, num prophetam? Dico vobis, etiam magis quam propheta, 12 Matth. 11:9;

[15] ‘propheta’ pro externis doctrinae et cultus. Quia ‘vestes’ vera omni generis significabant, mandatum erat quod filii Israelis cum exirent Aegypto ‘mutuo peterent aurum et argentum, et vestes, et ponerent super filiis’, Exod. 3:22; 12:35, 36, tum quod ‘vestes plurium generum seu mixtae non induerentur’, Lev. 19:19; Deut. 22:11;

[16] et quo ‘facerent sibi peniculamenta in oris vestium, ponerent ibi filum hyacinthinum, et cum id viderent, recordarentur praeceptorum, et facerent ea’, Num. 15:38-40;

discindebant etiam olim vestes, ut patet 13 Jos. 7:6; Jud. 11:35; 1 Sam. 4:12; 2 Sam. 1:2, 11, 12; 3:31; 13:30, 31; 15:32; 2 Reg. 21:27; 2 Reg. 5:7, 8; 6:30; 22:11, 14 14 , 19; Esai. 36:22; 37:1; quod significabat zelum pro doctrina ‘ac vero, quod si laceratum; tum humiliationem, quod nihil apud eos, quod significatur per ornatum vestium’.

[17] Quod per velamina, tegumenta, amictus aut vestes talia significentur, etiam a prophetia Jacobi, tunc Israelis, patet 15 ,

Ligabit ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filius asinae suae; lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. 49:11;

quid haec significant, nemo scire potest nisi ex sensu interno, qui nempe ‘vitis, vitis nobilis, pullus, filius asinae, vinum, sanguis uvarum, vestimentum, et velamen’; quod de Domino Qui ibi vocatur Shiloh manifestum est; agitur ibi de ‘Jehudah’ per quem repraesentatur Divinum caeleste Domini; per ‘vestimentum quod lavaret in vino’ per ‘velamen quod in sanguine uvarum’, significatur Ipsius Rationale et Naturale, quod Divinum faceret:

[18] similiter apud Esaiam,

Quis hic veniens ex Edom, infectus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui?... Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes 16 tuae sicut calcantis in torculari? Et torcular calcavi solus ego, et de populis non quisquam mecum:... sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne indumentum meum pollui, 63:1-3;

ubi etiam ‘vestes et indumentum’ pro Humano Domini, quod per pugnas tentationum et victorias Divinum ex propria potentia fecit, quare dicitur ‘torcular calcavi solus ego, et de populis non quisquam mecum’: quod ‘Isacus odoraretur odium vestium Esavi, et sic benediceret’, Gen. 27:27, simile involvit.

[19] Ipsum Sanctum Divini Humani Domini etiam fuit vestimentum quod apparuit sicut lux, et sicut album fulgurans cum transformatus, de quo ita apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus, splenduit facies Ipsius sicut sol, vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, 17:2:

apud Lucam, Jesus cum oraret, facta est species faciei Ipsius alia, Ipsius vestimentum album fulgurans, 9:29:

et apud Marcum, Cum Jesus transformatus, vestimenta Ipsius facta splendentia, alba valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, 9:3.

Vestes sanctitatis quibus indutus Aharon, cum intraret intra velum, quae erant lini, simile 17 repraesentabant, Lev. 16:2, 4;

pariter vestes sanctitatis quae ad gloriam et decus, ac ministerii, de quibus' Exod. 28:2 ad fin; xxxix 18 ad fin. ; in illis ne illum erat quod non repraesentabat.

脚注:

1. The Manuscript inserts vero.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The First Latin Edition has rationale, but 425 and 1551 show that the Manuscript’s reading naturale is correct.

4. The Manuscript and the First Latin Edition omits et ex Jehuda, but the explanation below requires their inclusion, as in Hebrew.

5. Schmidius interpolates dicens; the KJV (1611) 'saying'; but it is not in the Hebrew.

6. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript places this after cultus.

9. salutis in the Manuscript and in the First Latin Edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript has legitur.

14. This verse seems to be inserted wrongly, perhaps 2 Kings 11:14 was confused with it.

15. The Manuscript has constat.

16. vestis tua, in the First Latin Edition

17. The Manuscript inserts etiam.

18. The Manuscript inserts tum vestes ministerii ejus et filiorum ejus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.