圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10624

学习本章节

  
/10837  
  

10624. ‘Super tertios et super quartos’: quod significet 1 damnationem falsorum et inde malorum, constat ex significatione ‘filiorum’ quod sint falsa mali, de qua mox supra n. 10623; quod dicatur ‘super tertios et super quartos’, est quia tria praedicantur de veris 2 aut falsis, et quattuor de bonis 2 aut malis; in Verbo enim omnes numeri significant res, et quidam numeri 3 pertinent ad classem spiritualem, et quidam ad classem caelestem; numeri tria, sex, et duodecim ad classem spiritualem, et numeri duo, quattuor, et octo ad classem caelestem; numeri qui classis spiritualis sunt praedicantur de veris 4 aut falsis, qui ad caelestem de bonis 4 aut malis; per tria etiam significatur omne verum in complexu, et per quattuor omne bonum in complexu; inde est quod per ‘filios tertios et quartos’ significentur falsa et inde mala; sed hic sensus istorum verborum est sensus caelestis 5 , quia exsurgit ex eo quod praedicentur de illis. Quid mala et inde falsa, et quid falsa et inde mala, videatur in locis citatis n. 10109; etiam hic aliquid de malis et inde falsis, ac de falsis et inde malis, dicetur: mala sunt ex quibus omnia falsa, quoniam falsa sunt quae confirmant mala; et illa apud hominem unum agunt sicut 6 voluntas et intellectus, nam quod homo vult facere, hoc quoque vult intelligere, per intellectum enim format suum malum 7 coram se in cogitatione et coram aliis in loquela; 8 inde patet quid malum et inde falsum, seu falsum mali; malum falsi autem est quando homo confirmavit apud se malum, et conclusit quod non malum sit, et inde facit illud, tunc ex falso facit malum; sicut qui confirmavit apud se quod adulteria non sint mala et inde facit illa, is in malo falsi est, quia ex principio 9 falso facit illa; in religiosis praecipue dantur mala falsi, nam ex falsis doctrinae persuadet sibi homo quod bonum sit quod tamen malum, et quandoque quod malum sit quod tamen bonum.

脚注:

1. falsa, et inde mala

2. The Manuscript inserts horum verborum.

3. ac

4. The Manuscript inserts ibi.

5. et

6. The Manuscript inserts ejus.

7. The Manuscript inserts ad apparentiam.

8. The Manuscript inserts inde ei cogitatio et confirmatio mali;

9. falsi

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.