圣经文本

 

Exodus第33章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10577

学习本章节

  
/10837  
  

10577. ‘Et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio’: quod significet quod Divinum Verum et Bonum revelabitur illis qui recipiunt, constat ex significatione ‘gratiam facere’ quod sit donare vero 1 et bono spirituali, hic revelare illud quia agitur de interno et externo Ecclesiae, cultus, et Verbi; et ex significatione ‘misericordiam facere’ quod sit donare vero et bono caelesti, hic 2 revelare illud; quod sit apud illos qui recipiunt, est quia non aliis revelantur interna Verbi, Ecclesiae, et cultus, quam qui recipiunt.

[2] Quod ‘gratiam facere’ sit donare vero et bono spirituali, et ‘misericordiam facere’ sit donare vero et bono caelesti, est quia gratia praedicatur de fide, et misericordia de amore; ac bonum fidei est bonum spirituale, et bonum amoris est bonum caeleste; quid bonum spirituale et bonum caeleste, et quae differentia, videatur in locis citatis n. 9277; et quod illi qui 3 in spirituali regno Domini sunt dicant gratiam, et illi qui 1 in caelesti regno Domini sunt dicant misericordiam, n. 598, 981, 5929; nisi talis differentia foret inter gratiam et inter misericordiam, non diceretur facere gratiam et facere misericordiam; inde 4 quoque est quod Jehovah dicatur ‘gratiosus et misericors’, Exod. 34:6; Joel 2:13; Ps. 103:8; Ps. 145:8:

et apud Esaiam,

Propterea manebit Jehovah ad praestandum gratiam vobis, et propterea attollet Se ad miserandum vestri, 30:18.

Quoniam duo sunt ad quae omnia Ecclesiae se referunt, amor et fides, et quia misericordia est amoris ac gratia ut et veritas est fidei, ideo in Verbo dicitur misericordia et gratia quando Dominus imploratur, et dicitur misericordia et veritas quando Dominus describitur, ut in sequentibus his locis:

apud Davidem,

Misericordia Tua coram oculis meis, et ambulo in veritate Tua, Ps. 26:3:

apud eundem,

Jehovah, in caelis misericordia Tua, et veritas Tua usque ad aetheres, Ps. 36:6 [KJV Ps. 36:5]:

apud eundem,

Deus mittet e caelis misericordiam Suam, et veritatem Suam: magna est usque ad caelum misericordia Tua, et usque ad aetheres veritas Tua, Ps. lvii [4, ] 11 [KJV 3, 10]:

apud eundem,

Misericordia et veritas 5 obvient; et justitia et pax 6 osculentur, Ps. 85:11 [KJV Ps. 85:10]:

et apud eundem,

Misericordiam Jehovae in aeternum canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam: justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. 89:2, 3, 15 7 [KJV 1, 2, 14];

‘misericordia’ ibi est amor, et ‘veritas’ est fides.

脚注:

1. seu

2. The Manuscript inserts quoque.

3. e

4. nunc

5. obviabunt

6. osculabuntur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.