圣经文本

 

Exodus第32章

学习

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10458

学习本章节

  
/10837  
  

10458. ‘Et factum quemadmodum appropinquavit ad castra’: quod significet ad infernum, in quo tunc illa gens, constat ex significatione ‘castrorum filiorum Israelis’ quod sint caelum et Ecclesia, de qua n. 4236, 10038; inde cum erant in cultu idololatrico, adorando vitulum pro Jehovah, per castra eorum significatur infernum, nam 1 repraesentativum caeli et Ecclesiae 2 vertitur in repraesentativum inferni, cum populus se a cultu Divino vertit in cultum diabolicum, qui erat cultus vituli. Simile per ‘castra’ 3 significatur apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, adeo ut ascendere fecerim fetorem castrorum vestrorum etiam in nasum vestrum, 4:10; 4 agitur ibi de vastatione veri, quo vastato ‘castra’ significant infernum; quod de vastatione veri agatur, patet a singulis ibi in sensu interno spectatis, ‘pestis’ enim est vastatio, n. 7102, 7505, 5 ‘via’ est verum, ac in opposito sensu falsum, 6 n. 10422, 7 ‘Aegyptus’ est externum et quoque infernum, in locis citatis n. 10437, 8 ‘gladius’ est falsum pugnans contra vera, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, 9 ‘juvenes’ sunt vera Ecclesiae, n. 7668, 10 ‘occidi’ est spiritualiter perire, n. 6767, 8902, 11 ‘captivitas’ est privatio veri, n. 7990, 12 ‘equi’ sunt intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6534, 13 ‘fetor’ est abominabile quod ex inferno exhalat, n. 7161; inde patet quod ‘castra’ in eo sensu sint infernum. Infernum etiam significatur per castra hostium qui contra Hierosolymam, et in genere qui contra filios Israelis, in historicis Verbi.

脚注:

1. repraesentativa

2. vertuntur

3. The Manuscript inserts eorum.

4. via Aegypti ibi est falsum quod ab inferno; juvenes qui occisi gladio sunt vera Ecclesiae; et equi sunt intellectus veri, et castra ex quibus foetor, est infernumexquofoeda

5. quod via sit

6. The Manuscript inserts videatur.

7. quod Aegyptus

8. quod gladius sit

9. quod juvenes sint

10. quod occidi sit

11. quod captivitas sit vastatio et

12. quod equi sint

13. quod foetor sit

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.