圣经文本

 

Exodus第32章

学习

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10402

学习本章节

  
/10837  
  

10402. ‘Avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum’: quod significet extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis ac principiis inde, constat ex significatione ‘avellere’ quod sit 1 extrahere, hic ex sensu litterae Verbi, quoniam de illo agitur; ex significatione ‘inaurium auri quae in auribus’ quod sint insignia repraesentativa oboedientiae et apperceptionis jucundorum quae amorum externorum, per ‘aures’ enim significatur oboedientia et apperceptio, per ‘aurum’ bonum amoris, hic jucundum amorum externorum, inde ‘inaures auri’ sunt insignia repraesentativa illorum; quod per ‘aures’ significetur oboedientia et apperceptio, videatur n. 2542, 4652-4660, 8990, 9397, 10061, quod per ‘aurum’ bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881, inde cum praedicatur de amoribus externis, qui sunt amores sui et mundi, per ‘aurum’ significatur jucundum illorum, ita malum, n. 8932; et quod inde ‘inaures’ sint insignia repraesentativa oboedientiae et apperceptionis, n. 4551; ex significatione ‘mulierum’ quod sint bona Ecclesiae, de qua n. 3160, 4823, 6014, 7022, 2 8337, inde in opposito sensu mala ejus, n. 409; ex significatione ‘filiorum’ quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 6583, 6584, 9807; et ex significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones veri et boni, et inde in opposito sensu affectiones falsi et mali, de qua n. 2362, 3963, 6729; inde patet quod per ‘avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum’ significetur extractio ex sensu litterae Verbi talium quae appercipiuntur oboedire seu favere jucundis amorum externorum, 3 ac principiis inde.

[2] Quod ‘inaures’ sint insignia oboedientiae et apperceptionis, constat apud Hoscheam,

Contendite cum matre vestra, quoniam illa non uxor Mea, ut removeat scortationes suas a faciebus suis, ne forte exuam eam nudam, et ponam eam sicut desertum, et filiorum ejus non miserear; quia dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum; et illa non noverat quod Ego dedissem illi frumentum, et mustum, et oleum, et argentum multiplicavissem illi; aurumque fecerunt baali; et devastabo vitem ejus et ficum ejus, ac visitabo super illam dies balium, quibus suffimenta adoluit, ac induit inaurem suam, et ornatum suum; ivitque post amasios suos, et Mei oblita est, 2:1-13;

‘suffimenta adolere, ac induere inaurem balibus’ est colere deos baales, ac oboedire illis;

[3] illa quae praecedunt in illo capite etiam allata sunt ob finem ut inde sciatur qualis est sensus Verbi externus absque interno, et qualis est simul cum interno; ita qualiter percipiunt Verbum illi qui in externis sunt absque interno, et qualiter qui 4 in externis sunt ex interno; qui in externis sunt 5 separatis ab interno, non aliter capere possunt illa quam secundum litteram, quae est quod contenderent cum matre filiorum Israelis, quod non amplius 6 amaretur a Jehovah sicut uxor; et si non removeat scortationes a se, quod exueretur nuda et poneretur sicut desertum; et ne Jehovah 7 misereretur filiorum ejus, quia dixit quod iret post amasios suos, qui 8 dant ei panem, 9 aquas, lanam et linum; et quod illa non nosset quod Jehovah dederit ei frumentum, 9 mustum, et oleum, et multiplicaverit argentum; 10 quod fecerint aurum baali; et quod ideo devastaretur vitis ejus ac ficus ejus, et quod super illa visitabitur, quia baalibus suffimenta adoluit, ac eis induit inaurem et ornatum, ivitque post amasios seu adulteros oblita Jehovae;

[4] hic est sensus litterae, ac ita intelligitur Verbum ab illis qui in externis 11 sunt absque interno, ita namque a Judaeis hodie, et quoque a quibusdam Christianis; sed quod ille sensus Verbi non sit, videre possunt omnes illi qui in quadam illustratione sunt; hi cum per ‘matrem’, de qua omnia illa dicuntur, non intelligunt matrem, sed Ecclesiam, qualis erat apud gentem illam, tunc comprehendunt quod aliquid Ecclesiae 12 significetur per singula quae de illa dicuntur, nam sunt talia quae sequuntur ordine a prima positione seu a primo subjecto; sicut per ‘scortationes’, 9 per ‘amasios’, per ‘filios’, perque panem 13 aquas, lanam, linum, frumentum, mustum, oleum, argentum, aurum,

[5] perque ‘vitem et ficum’, et quoque per ‘suffimenta’ et per ‘inaurem’; quid singula illa significant, non aliunde sciri potest quam ex sensu interno, in quo per ‘matrem’ et ‘uxorem’ significatur Ecclesia, per ‘ponere illam nudam, et sicut desertum’ significatur absque bonis amoris et veris fidei; vera fidei et bona amoris, quibus orbabitur, significantur per ‘filios’, per ‘panem et aquas’, per ‘lanam et linum’, per ‘frumentum, mustum, oleum, 14 argentum, 9 aurum’, et denique per ‘vitem et ficum’; ipse cultus ex oboedientia falsorum et malorum, quae loco verorum et bonorum 15 succedent, 16 significatur per ‘suffimenta adolere, et induere inaurem et ornatum baalibus’; quod ‘mater’ sit Ecclesia, videatur n. 289, 2691, 2717, 4257, 17 5581, quod etiam ‘uxor’, n. 252, 253, 409, 749, 770, 7022, 18 quod ‘poni nuda’ sit deprivari bonis amoris et veris fidei, n. 9960, 19 quod ‘desertum’ sit status absque vero et bono Ecclesiae, n. 2708, 3900, 4736, 7055, quod ‘scortationes’ sint falsificationes veri, n. 2466, 2729, 4865, 8904, inde ‘amasii’ sunt qui 20 falsificant; quod ‘filii’ sint vera, et in opposito sensu falsa, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 6583, 6584, 9807, quod ‘panis et aqua’ sint bonum amoris et verum fidei, n. 9323, quod ‘lana’ sit bonum in externo 21 homine, n. 9470, quod ‘linum’ sit verum ibi, n. 7601, 9959, quod ‘frumentum’ sit bonum ex quo verum, n. 5295, 5410, 5959, quod ‘mustum’ sit verum inde, n. 3580, quod ‘oleum’ sit bonum caeleste, n. 9780, 10261, quod ‘argentum’ sit verum, et ‘aurum’ bonum in genere, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9881, quod ‘vitis’ sit Ecclesia spiritualis interna, n. 1069, 6376, 9277, et quod ‘ficus’ sit bonum externum illius Ecclesiae, n. 217, 4231, 5113, 22 quod ‘suffimenta adolere’ sit cultus, n. 10177, 10298, et quod ‘inauris’ sit insigne repraesentativum oboedientiae, n. 4551, 23 inde ‘induere illam’ 24 est oboedire.

[6] Cum haec loco illorum, seu una cum illis 25 intelliguntur, tunc apparet quale Verbum est cum spiritualiter 26 percipitur, ita quale est quoad suum spiritum; in hoc sensu tenentur omnes illi a Domino qui legunt Verbum, sed non recipitur ab aliis quam apud quos interiora aperta sunt, et quia recipitur in cognitionibus, ideo secundum intellectuale eorum, quantum et qualiter hoc per cognitiones quae apud illos illustrari potest; 27 praeterea in communi afficiuntur sancto inde.

脚注:

1. extractio

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts ita quae favent illis, .

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. absque

6. esset uxor Jehovae, quod removeret scortationes a faciebus suis, ne forte

7. The Manuscript inserts non.

8. dabant

9. The Manuscript inserts et.

10. quodque

11. The Manuscript places this after interno.

12. significatur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. aquam

14. The Manuscript inserts per.

15. succedunt altered to succederent

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. nuda quod sit deprivatio

19. desertum quod sit fit

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. hominis

22. suffimenta quod sint

23. ita induere inaurem

24. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

25. The Manuscript places this after illorum, .

26. intelligitur

27. The Manuscript inserts et.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.