圣经文本

 

Exodus第31章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10362

学习本章节

  
/10837  
  

10362. ‘Profanans illud’: quod significet duci a semet et suis amoribus, et non a Domino, constat ex significatione ‘profanare sabbatum’ seu opus facere die sabbati, quod sit duci a semet 1 et non a Domino, ita a suis amoribus; quod 2 hoc per ‘profanare sabbatum’ significetur, constat apud Esaiam,

Si 3 averteris a sabbato pedem tuum, 4 ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, et non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, et loquaris verbum, 58:13;

‘avertere pedem a sabbato’ est talia quae sunt naturalis hominis, ‘facere voluntates suas’ est facere quae 5 favent cupiditatibus ac malis amorum sui et mundi, ‘facere vias suas’ est favere falsis mali, ‘invenire desiderium suum’ est vivere secundum jucunda amorum illorum, et ‘loqui verbum’ est cogitare talia; inde patet quod per ‘profanare sabbatum’ significetur duci a semet et a suis amoribus, et non a Domino, Qui in supremo sensu est sabbatum, ut mox supra ostensum est;

[2] similia significantur per opera die sabbati, 6 ut per 7 secare ligna, accendere ignem, parare cibum tunc, colligere messem, et per plura quae facere die sabbati 8 interdictum erat; per quae etiam similia significata sunt, per ligna secare operari bonum a semet, per ignem accendere id facere ex propriis amoribus, et per cibum parare semet docere 9 ex intelligentia propria, quod talia involverint memoratae illae interdictiones, nemo nisi ex sensu interno scire potest.

[3] Porro sciendum quod duci a semet et duci a Domino 10 sint duo opposita, qui 11 enim a semet ducitur, is ducitur a suis amoribus, ita ab inferno, nam proprii amores 12 hominis sunt inde; 13 et qui ducitur a Domino, is ducitur ab amoribus caeli, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; qui ab his amoribus ducitur, is subducitur 14 ab amoribus propriis, 13 et qui ducitur ab 15 amoribus propriis, is subducitur ab amoribus caeli, nullatenus enim concordant; hominis enim vita, vel est in caelo vel est in inferno, non datur 16 ut sit simul in uno et in altero; hoc intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum negliget, 6:24;

ex his patet quid per ‘opus facere die sabbati’ significatur.

脚注:

1. The Manuscript inserts et suis amoribus, .

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. avertes

4. et

5. favent altered to favere

6. sicut

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. interdicta sunt; et per quae etiam significantur similia

9. a propriis

10. sunt

11. ducitur a semet

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. at

14. a suis

15. illis amoribus

16. medium

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.