圣经文本

 

Exodus第31章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10338

学习本章节

  
/10837  
  

10338. ‘Tentorium conventus, et arcam testimonio’: quod significet repraesentativum caeli in genere ubi Dominus, constat ex significatione ‘tentorii conventus et arcae’ quod sit repraesentativum caeli de qua n. 9457, 9481, 9485, 9784; quod sit repraesentativum caeli in genere, est quia per tentorium conventus intra velum, ubi arca, repraesentabatur 1 intimum seu tertium caelum, n. 9485, per tentorium conventus extra velum, caelum medium seu secundum, et per atrium caelum ultimum, n. 9741; et ex significatione ‘testimonii’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 8535, 9503.

脚注:

1. intimum coelum altered to coelum intimum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.