圣经文本

 

Exodus第3章

学习

   

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.

5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.

9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?

14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6917

学习本章节

  
/10837  
  

6917. ‘Vasa argenti’ quod significent scientifica veri, ‘et vasa auri’ quod significent scientifica boni, constat ex significatione ‘vasorum’ quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; scientifica vocantur ‘vasa’ quia communia sunt, et in se continere possunt innumerabilia vera et multiplicia bona; ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et ‘auri’ quod sit bonum, de qua n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod ‘argentum Aegypti’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Quod vasa argenti et ‘vasa auri apud Aegyptios’ sint scientifica veri et scientifica boni, cum tamen per ‘Aegyptios’ hic et in praecedentibus, tum quoque in sequentibus, significantur scientifica falsa, sciendum quod scientifica in se 1 non sint vera, nec sint falsa, sed quod fiant vera apud illos qui in veris sunt, et falsa apud illos qui in falsis; applicatio illorum 2 et usus hoc facit; se habent scientifica apud hominem sicut divitiae et opes apud illum; divitiae et opes apud illos qui in malo sunt perniciosae sunt quia applicant illas ad usus malos; at divitiae et opes apud illos qui in bono sunt utiles sunt quia applicant illas ad usus bonos; quapropter si divitiae et opes quae apud malos transferuntur ad bonos, fiunt bonae; ita quoque scientifica; ut pro exemplo:

[2] apud Aegyptios remanserunt plura ex repraesentativis 3 Ecclesiae Antiquae, ut constat ex illorum hieroglyphicis; sed quia applicuerunt illa ad magica, et usum malum inde fecerunt, idcirco non illis fuerunt scientifica vera, sed scientifica falsa; 4 ast eadem in Antiqua Ecclesia fuerunt scientifica vera, quoniam applicuerunt illa 5 rite ad cultum Divinum. Sint etiam pro exemplo altaria et sacrificia: haec apud gentem Hebraeam et postea apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerunt ritualia vera quia applicuerunt illa ad cultum 6 Jehovae; sed apud gentes in terra Canaane erant ritualia falsa quia applicuerunt illa ad cultum 7 idolorum suorum; quapropter etiam mandatum est ut 8 gentium altaria ubivis destruerentur; 9 similiter se habet cum quampluribus aliis; quapropter ab illis qui in malis et falsis sunt, multa scientifica 10 hauriri queunt, quae ad usus bonos applicari possunt, et sic fieri bona.

[3] Talia quoque significata sunt per depraedationes gentium in terra Canaane, per opes, armenta, pecudes, domos, vineas, quas filii Israelis ibi depraedati sunt; 11 hoc adhuc magis patet ex eo quod aurum et argentum depraedatum a gentibus, etiam ad usum sanctum 12 adhibitum fuerit, ut constat ex libro 2 Samuelis,

Fuerunt in manu ejus vasa argenti, et vasa auri, et vasa aeris; etiam haec sanctificavit rex David Jehovae, cum argento et auro, quod sanctificaverat de omnibus gentibus quas subegit: de Syris, de Moabo, et de filiis Ammonis, et de Philistaeis, et de Amaleck, et de praeda Hadad-Eseris filii Rechobi, regis Zobae, 8:10-12:

et apud Esaiam,

Tandem erit mercatura Tyri et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae, non reponetur, neque detinebitur; sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus, ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, 23:18.

Etiam haec quae mulieres filiorum Israelis ab Aegyptiis mutuo petierunt, et sic depraedati sunt, applicata dein erant ad usum construendi arcam, et ad plura quae sancta cultus eorum fuerunt.

脚注:

1. nec

2. The Manuscript deletes et and inserts ad.

3. The Manuscript inserts et significativis.

4. at

5. ibi

6. Divinum

7. idololatricum

8. eorum

9. ita

10. The Manuscript inserts vera.

11. quod etiam

12. adhibita fuerint, (in the margin. 2 Sam. 8:10-12: et quoque

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.