圣经文本

 

Exodus第3章

学习

   

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.

5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.

9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?

14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6834

学习本章节

  
/10837  
  

6834. ‘Et rubus nullatenus consumebatur’: quod significet Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali, constat ex significatione ‘rubi’ quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6832, 6833, hic quia de Domino 1 , est Divinum Verum in naturali; naturale significatur quia ibi est 2 verum scientifice; et ex significatione ‘non consumi igne’ quod sit non dissipari a bono 3 Divini Amoris; quod ‘ignis’ sit bonum 4 Divini Amoris, videatur mox supra n. 6832, ita quod 5 unitum sit, nempe Divinum Verum cum Divino Bono in naturali; haec significatio horum verborum 6 est in sensu supremo, in quo agitur de Domino. Cum hoc ita se habet: Divinum Bonum Divini 7 Amoris est ipse ignis solaris in altera vita, qui ignis talis ardoris est ut si absque intermedia temperatura incideret in aliquem, etiam si in angelum intimi caeli, orbaretur is omni sensu ac periret; tali ardore est amor Divinus Domini; Dominus autem, cum fuit in mundo ac univit Essentiam Humanam Divinae, hujus amoris ignem in Humano Suo recepit, ac univit vero ibi cum Se fecit legem Divinam; hoc nunc est quod intelligitur per quod Divinum Verum unitum sit Divino Bono in naturali.

脚注:

1. The Manuscript inserts est.

2. scientificum, omnia enim scientifica sunt mentis naturalis

3. amoris Divini

4. amoris Divini

5. unita sint

6. The Manuscript places this before horum.

7. amoris

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.