圣经文本

 

Exodus第3章

学习

   

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.

5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.

9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?

14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1343

学习本章节

  
/10837  
  

1343. Quod ‘Eberus’ fuerit gens, quae gens Hebraea ut a suo patre nominata, et quod per eam significetur Ecclesiae secundae Antiquae cultus in genere, constat a Verbi historicis ubi passim nominatur; ex illa gente quia ibi cultus novus incohatus, omnes vocati sunt Hebraei qui similem cultum habuerunt: cultus eorum fuit qualis postea restauratus apud Jacobi posteros; et ejus praecipuum constabat in eo quod Deum suum appellaverint Jehovam et quod sacrificia habuerint. Antiquissima Ecclesia unanimiter agnovit Dominum, et Ipsum Jehovam nominavit, ut constat quoque a primis capitibus Geneseos et alibi in Verbo: Antiqua Ecclesia, hoc est, illa quae fuit post diluvium, etiam agnovit Dominum, et Ipsum appellavit Jehovam, illi imprimis qui internum cultum habuerunt et dicti sunt ‘filii Shemi’; ceteri qui in externo cultu fuerunt, agnoverunt quoque Jehovam, et Ipsum coluerunt; sed cum cultus internus factus est externus, et magis cum idololatricus, et cum unaquaevis gens habere coepit suum deum quem coluit, gens Hebraea retinuit nomen Jehovae, et appellavit Deum suum Jehovam, et in hoc distinguebantur a ceteris gentibus:

[2] Jacobi posteri in Aegypto, cum cultu externo, etiam perdiderunt hoc quod Deus eorum appellaretur Jehovah, immo ipse Moses; quare instructi sunt omnium primum quod Jehovah esset Deus Hebraeorum, et Deus Abrahami, Isaci et Jacobi, ut constare potest ab his apud Mosen,

Jehovah dixit ad Mosen, Intrabis tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicetis ad eum, Jehovah Deus Hebraeorum obviam venit nobis; et nunc eamus, quaeso, iter trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro, Exod. 3:18:

apud eundem,

Dixit Pharaoh, Quis Jehovah, cujus audiam vocem, ad dimittendum Israelem? non novi Jehovam, etiamque Israelem non dimittam; et dixerunt, Deus Hebraeorum obviam venit nobis; eamus, quaeso, iter trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro, Exod. 5:2, 3.

[3] Quod Jacobi posteri perdiderint in Aegypto, cum cultu, etiam nomen Jehovae, constare potest ab his apud Mosen,

Dixit Moses ad Deum, Ecce ego cum venero ad filios Israelis, et dixero ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos, et dixerint mihi, Quodnam nomen illius? quid dicam ad eos? et dixit Deus ad Mosen, Sum Qui Sum; et dixit, Ita dices filiis Israelis, Sum misit me ad vos; et dixit amplius Deus ad Mosen, Ita dices ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum, Deus Abrahami, Deus Isaci, et Deus Jacobi, misit me ad vos; hoc Nomen Meum in aeternum, Exod. 3:13-15;

[4] inde patet quod etiam Moses nesciverit, et quod distinguerentur a ceteris per nomen Jehovae Dei Hebraeorum; inde etiam alibi Jehovah nominatur Deus Hebraeorum, Dices ad Pharaonem, Jehovah Deus Hebraeorum misit me ad te, Exod. 7:16: Intra ad Pharaonem, et loquere ad eum, Sic dixit Jehovah Deus Hebraeorum, Exod. 9:1, 13: Intravit Moses et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad eum, Ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum, Exod. 10:3:

apud Jonam, Hebraeus ego, et Jehovam Deum caelorum ego timens, 1:9:

tum quoque apud Samuelem, Audiverunt Philistaei vocem acclamationis, dixerunt, Quae vox acclamationis magnae hujus in castris Hebraeorum? et cognoverunt quod arca Jehovae venisset ad castra; Philistaei... dixerunt, ... Vae nobis, quis liberabit nos e manu Deorum magnificorum horum? hi illi dii, qui percusserunt Aegyptios omni plaga in deserto; estote in viros, Philistaei, ... ne serviatis Hebraeis, 1 Sam. 4:6, 8, 9; ibi quoque patet quod gentes distinguerentur per deos quos nominarent et quod gens Hebraea per Jehovam.

[5] Quod alterum essentiale cultus gentis Hebraea constituerint sacrificia, patet quoque a locis supra adductis Exod. 3:18; 5:2, 3;

tum ex eo quod Aegyptii abominati sint gentem Hebraeam propter hunc cultum, ut constat ex his apud Mosen,

Dixit Moses, Non rectum ad faciendum sic, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro; ecce sacrificaremus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, nonne lapidabunt nos? Exod. 8:22 [KJV 26];

quare etiam Aegyptii abominati sunt gentem Hebraeam, usque adeo ut nec cum iis comedere panem vellent, Gen. 43:32;

inde quoque patet quod posteritas Jacobi non sola fuerit gens Hebraea, sed omnes qui talem cultum habuerunt, quare etiam terra Canaan vocatur terra Hebraeorum tempore Josephi, Josephus dixit, Furto ablatus sum e terra Hebraeorum, Gen. 40:15.

[6] Quod sacrificia apud idololatras in terra Canaane fuerint, multis constare potest; sacrificabant enim suis diis, Baalibus et aliis; praeter quod Bileamus, qui fuit e Syria ubi Eberus, seu unde gens Hebraea antequam posteri Jacobi venerunt in terram Canaanem, non modo sacrificia obtulit, sed etiam Jehovam Deum suum vocavit; quod ‘Bileamus e Syria, unde gens Hebraea’, Num. 23:7;

quod ‘sacrificia obtulit’, Num. 22:39, 40; 23:1-3, 14, 29; quod ‘Jehovam Deum suum vocavit’, Num. 22:18, et passim ibi. Quod de Noaho, cap. viii vers. 20, dicatur quod obtulerit holocausta Jehovae, non est historicum verum, sed historicum factum, quia per ‘holocausta’ significatum sanctum cultus, ut ibi videatur. Ex his nunc patet quid per ‘ 1 Eberum’ seu per ‘gentem Hebraeam’ significetur.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.