圣经文本

 

Exodus第28章

学习

   

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9936

学习本章节

  
/10837  
  

9936. ‘Et erit super fronte Aharonis’: quod significet ex Divino Amore Domini, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Bonum Divini Amoris Ipsius, de qua n. 9806, et ex significatione ‘frontis’ cum de Domino, quod sit Divinus Ipsius Amor; per ‘faciem’ enim ‘Domini’, seu quod idem, per ‘faciem Jehovae’, significantur omnia quae sunt Divini Amoris, sicut misericordia, pax, bonum, sapientia, n. 222, 223, 5585, 6848, 6849, 9306, 9545, 9546; quod ‘facies Jehovae’ seu ‘facies Domini’ illa 1 significet, est quia per ‘faciem’ in genere significantur interiora hominis, quae sunt ejus affectiones et inde cogitationes, ita quae sunt ejus amoris et fidei, videantur citata n. 9546; quod illa significentur per ‘facies’, est quia illa ex facie elucent, sicut in suo typo 2 aut in sua effigie, quapropter etiam facies vocatur effigies animi; inde est quod per ‘faciem’ cum de Jehovah seu Domino, significentur illa quae sunt Divini Ipsius Amoris; quod per ‘frontem’ in specie significetur ipse Divinus Amor, est quia interiora suas provincias sortita sunt in facie, interiora quae sunt 3 amoris in provincia frontis, quae sunt sapientiae et intelligentiae in provincia oculorum, quae sunt perceptionis in provincia narium, quae sunt enuntiationis in provincia oris 4 ; inde patet cur per ‘frontem’ cum de Domino, Qui repraesentatur per Aharonem, significetur Divinus Amor.

[2] Quia frons apud hominem correspondet amori ejus, 5 ideo qui in amore caelesti sunt, hoc est, in amore in Dominum a Domino, dicuntur ‘signum 6 habere in frontibus’, per quod significatur quod in tutela Domini 7 sint quia in Amore Ipsius, ut apud Ezechielem,

Dixit Jehovah, Transi per medium Hierosolymae, et signa signum super frontibus virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus, et percutite, ne parcat oculus vester: sed contra ullum virum, super quo signum, ne appropinquate, 9:4, [5, ] 6:

apud Johannem in Apocalypsi, Ecce Agnus stans super monte Zionis, et cum Ipso centum quadraginta quattuor milia, habentia nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis, 14:1:

apud eundem ibi,

8 Videbunt facies Dei et Agni, et nomen Ipsius in frontibus illorum, 22:4:

[3] apud eundem ibi,

Dictum, ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullum virens, neque ullam arborem, sed homines solos qui non haberent signum Dei super frontibus suis, 9:4;

‘habere signum Dei et nomen Dei et Agni super frontibus suis’ pro in tuto esse ab infestatione malorum quae ab inferno, quia in Domino per amorem 9 , ‘gramen et virens, quod non damno afficeretur’ pro vero scientifico per quod verum fidei, n. 7571, 7691, ‘arbor, quae nec damno afficeretur’ pro perceptione veri ex bono, n. 103, 2163, 2722, 2972, 4552, 7692:

[4] apud Moschen,

Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis: alligabis verba illa in signum super manum tuam, et sint in frontalia inter oculos tuos, Deut. 6:4, 5, 8; 10 ‘in frontalia’ pro in signum amoris in Jehovam Deum; ‘inter oculos’ dicitur, quia ‘oculi’ significant intelligentiam et sapientiam quae ex illo amore, 11 et sapientia ex illo amore est Deum continue ante oculos habere; quod ita sit, patet, quia agitur de amore in Jehovam Deum; dicitur 12 quod Ipsum amarent ex toto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus, per quod significatur quod ex omnibus apud hominem; ‘ex corde’ est ex voluntate ubi bonum amoris, n. 7542, 9050, 9300, 13 9495, ‘ex anima’ est ex intellectu ubi verum fidei, ita ex fide, n. 9050, quae bina sunt interni hominis, ‘ex omnibus viribus’ est ex illis quae sunt 14 intellectus et voluntatis in externo homine; vires et potentia amoris utriusque hominis, externi et interni, significantur per ‘manus’, n. 4931-4937, 7518, ideo dicitur quod verba illa alligarentur ‘in signum super manum’.

[5] Quia ‘frons’ ex correspondentia significat amorem caelestem apud bonos, ita apud malos significat amorem infernalem, qui est oppositus caelesti; horum frons dicitur frons aenea apud Esai. 48:4, et frons obfirmata apud Ezech. 3:7, 8; 15 et de illis qui in amore infernali sunt, dicitur quod haberent characterem bestiae super frontibus, Apoc. 13:16, 14:9, 20:4, et quoque nomen Babylonis super 16 frontibus, Apoc. 17:5.

脚注:

1. significent

2. seu

3. The Manuscript inserts ipsius.

4. The Manuscript inserts, et sic porro.

5. quapropter

6. accipere

7. essent

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts et fidem.

10. The Manuscript inserts esse.

11. The Manuscript deletes ac and inserts nam.

12. amare

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. voluntatis et intellectus

15. ac illi quod habeant

16. illis

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.