圣经文本

 

Exodus第27章

学习

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9789

学习本章节

  
/10837  
  

9789. ‘Generationibus illorum a cum filiis Israelis’: quod significet aeternum regno spirituali, constat ex significatione ‘generationum’ quod sint aeternum, de qua sequitur, et ex significatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 9340, ita quoque regnum spirituale, nam regnum spirituale Domini in caelis est caelum spirituale, in terris est Ecclesia spiritualis. Quod ‘generationes’ sint aeternum, est quia per illas in sensu interno intelliguntur generationes fidei et charitatis, n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079, ita quae caeli et Ecclesiae, quae aeterna sunt; per ‘filios Israelis’, de quibus generationes praedicantur, etiam significatur Ecclesia, n. 9340. Quod per ‘generationes’ significetur aeternum, patet a sequentibus locis in Verbo:

apud Esaiam,

Justitia Mea in aeternum erit, et salus Mea in generationes generationum expergiscere juxta dies antiquitatum, generationes aeternitatum, 51:8, 9:

apud eundem,

Ponam te in magnificentiam aeternitatum, gaudium generationis et generationis, 60:15:

apud eundem,

In aeternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem vastata erit, in perpetuitatem perpetuitatum non transiens per eam, 34:10:

apud Davidem,

Consilium Jehovae in aeternum stabit, cogitationes cordis Ipsius in generationem et generationem, Ps. 33:11 1 :

apud eundem,

Laudabo nomen Tuum in aeternum et perpetuum; generatio generationi laudabit opera Tua, Ps. 145: [2, ] 3, 4:

apud eundem,

Timebunt Te cum sole, et ante lunam, a generatione generationum, Ps. 72:5 2 :

apud Moschen, Hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem et generationem, Exod. 3:15;

praeter pluries alibi: dicitur ‘in aeternum’ et ‘in generationem et generationem’, et ‘aeternum’ praedicatur de Divino Caelesti seu Bono, ac ‘generatio’ de Divino Spirituali seu Vero; sunt enim in Verbo imprimis prophetico plerumque binae expressiones de una eademque re, sicut in locis allatis in aeternum ac in generationem et generationem, et hoc propter conjugium caeleste in omnibus et singulis Verbi; conjugium caeleste est conjugium boni et veri, seu conjunctio Domini et caeli videantur loca citata n. 9263.

Continuatio de Prima Tellure visa in Caelo Astrifero

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.