圣经文本

 

Exodus第27章

学习

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7844

学习本章节

  
/10837  
  

7844. ‘Inter vesperas’: quod significet statum ultimum et primum, constat ex significatione ‘vesperae’ quod sit status falsi et quoque status ignorantiae veri, nam umbra vesperae est falsum et quoque est ignorantia veri; omnia enim tempora diei, sicut omnia tempora anni, in spirituali sensu significant vices statuum quoad verum et bonum, n. 5672, 1 5962, 6110; finis illorum et principium illorum est vespera, quare cum dicitur ‘inter vesperas’, involvuntur etiam omnes status; hic itaque per ‘inter vesperas’ significatur status liberationis illorum qui in vero ex bono, et status damnationis illorum qui in falso ex malo, qui status significantur per exitum filiorum Israelis ex Aegypto, cum primogeniti ibi 2 neci dati sunt; quod id dicatur ‘vespera’, constat ex his apud Moschen, Sacrificabunt Paesach in vespera cum occiderit sol, tempore stato exitus tui ex Aegypto, Deut. 16:4, 6.

[2] Ex his patet quod finis status infestationum et principium status liberationis illorum qui per ‘filios Israelis’ repraesentantur per ‘inter vesperas’ intelligatur; his a principio illo tendit status ad mane, quod est elevatio in caelum; et quoque finis status infestationum et principium status damnationis illorum qui per ‘Aegyptios’ repraesentantur per ‘inter vesperas’ intelligitur; sed horum status tendit ad ‘noctem’, quae est dejectio in infernum; horum dejectio in infernum repraesentatur per immersionem in mare Suph, illorum autem elevatio in caelum repraesentatur per introductionem in terram Canaanem.

[3] In Verbo passim nominatur ‘vespera’ et per illam significatur ultimum tempus Ecclesiae, et quoque primum ejus, ultimum apud illos 3 apud quos desinit Ecclesia, et primum apud illos apud quos incohat; inde primario per ‘vesperam’ significatur Adventus Domini, nam tunc finis fuit Ecclesiae prioris et principium novae, cujus status primus etiam ‘vespera’ vocatur, quia homo Ecclesiae incipit ab obscura luce et progreditur ad claram, quae ei est mane.

[4] Quod Adventus Domini in mundum per ‘vesperam et mane’ 4 significetur, constat 5 apud Danielem,

Audivi unum sanctum loquentem, Quousque visio haec, juge, et praevaricatio, sancti et exercitus conculcatio? et dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille et trecenta, tunc enim justificabitur sanctum, 8:13, 14;

quod ibi per ‘vesperam’ intelligatur ultimum tempus cum Ecclesia prorsus vastata fuit et Dominus in mundum venit, et per ‘mane’ 5 lux et ortus novae Ecclesiae ab Ipso, patet: similiter apud Sachariam, Erit dies unus, qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux, Sach. 14:7 6 :

apud 7 Zephaniam, Tandem sit tractus 8 reliquiis domus Jehudae, super iis pascent; in domibus Askelonis in vespera quietem habebunt, quando visitabit illos Jehovah Deus illorum, et reducet captivitatem illorum, 2:7;

‘vespera’ pro primo statu exorientis Ecclesiae: quia ‘vespera’ significabat ultimum statum Ecclesiae veteris et primum novae, idcirco 9 mandatum fuit ut Aharon et filii ejus ascendere facerent lucernam a vespera usque ad mane coram Jehovah, Exod. 27:20, 21:

[6] quod ‘vespera’ sit status Ecclesiae ultimus, cum densum falsum quia nulla fides et densum malum quia nulla charitas, patet apud Jeremiam,

Vae vobis, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae! 6:4:

apud Ezechielem,

Locutus sum ad populum mane, et mortua uxor mea vesperi, 24:18;

‘uxor’ pro Ecclesia:

apud Davidem,

Sub auroram florebit, et transibit, sub vesperam 10 resecabit, exarescet, Ps. 90:6.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. morti

3. qui in falsis et malis, ac primum pro illis qui in veris et bonis; quod tempus seu status primus horum qui in veris et bonis sunt, dicatur vespera, est quiaadhucnon inluce sunt, homo enim Ecclesiae incipit ab obscura luce, et progreditur ad claram, quae est ei mane; inde per vesperam significatur tempus Adventus Domini, nam tunc finis fuit Ecclesiae prioris, quia amplius nulla fides, et tunc principium fuit novae Ecclesiae, cujus status primus etiam vespera dicitur; quod hoc

4. The Manuscript inserts in Verbo.

5. The Manuscript inserts ex sequentibus his locis, .

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Ezechielem, in the Manuscript, the First Latin Edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts etiam.

10. resecabis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.