圣经文本

 

Exodus第27章

学习

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4922

学习本章节

  
/10837  
  

4922. ‘Et ligavit super manu ejus dibaphum’: quod significet quod signaret illam, nempe potentiam, et quod ‘dibaphum’ sit bonum, constat ex significatione ‘ligare super manu’ quod sit signare potentiam, ‘manus’ enim est potentia, n. 4920; et ex significatione ‘dibaphi’ quod sit bonum, et quidem bonum spirituale; quod 'dibaphum' sit bonum spirituale, est quia coloris est coccinei, et color coccineus in altera ‘vita’ cum apparet, significat bonum spirituale, hoc est, bonum charitatis erga proximum; omnes enim colores in altera vita conspicui significant aliquid boni ac veri, nam existunt a luce caeli, quae in se est sapientia et intelligentia a Divino Domini; illius lucis variegationes seu modificationes sunt inde variegationes ac, ut ita dicatur, modificationes sapientiae et intelligentiae, proinde boni et veri; quod lux quae in caelo, sit ex sapientia et intelligentia Divina Domini, Qui ibi apparet ut sol, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3337, 3339, 3340, 3485, 3636, 3643, 3862, 3993, 4180, 1 4214, 4302, 4405, 4408, 4413, 4415, 4523-4533; quod colores sint inde et quod illi sint variegationes et modificationes lucis illius, proinde intelligentiae et sapientiae, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4677, 4742.

[2] Quod ‘dibaphum 2 ’ sit bonum spirituale, patet a locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Jeremiam,

Si ergo vastata, quid facies? si indueris te dibapho, et ornaveris te ornatu auri, ... frustra pulchram reddes te, abhorrebunt te amatores, 4:30;

ibi de Jehudah; ‘induere te dibapho’ pro bono spirituali, ‘ornare ornatu auri’ pro bono caelesti: in libro 2 Samuelis,

Lamentatus David super Shaule et super Jonathane, et inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum; ... filiae Israelis super Shaule flete, qui amicivit vos dibapho cum deliciosis, et imposuit ornatum auri super vestem vestram, i. [2 Sam. 1:17, 18, ] 24; ibi ‘docere arcum’, est 3 docere doctrinam amoris et charitatis, ‘arcus’ enim illam significat; ‘amicire dibapho’ pro bono spirituali, ut prius 4 , et ‘imponere ornatum auri super vestem’ pro bono caelesti. 5

[3] Quia illa significatio dibaphi fuit, etiam mandatum est ut dibaphum coccineum 6 adhiberetur super aulaeis habitaculi, super velo, super tegumento pro ostio tentorii, super tegumento ad portam atrii, super mensa facierum cum proficiscerentur, super Aharonis vestibus sanctitatis, ut super ephodo, pectorali judicii, super fimbriis pallii ephodi: super aulaeis habitaculi, Pro habitaculo facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. 26:1: super velo, Facies velum hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. 26:31: super tegumento pro ostio tentorii, Facies tegumentum pro ostio tentorii, hyacinthino et purpura et coccineo dibapho, et xylino intertexto, 26:36:

[4] super tegumento ad portam atrii, Pro porta atrii facies tegumentum... ex hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opere acupictoris, Exod. 27:16:

super mensa facierum cum proficiscerentur, Cum proficiscuntur castra, expandent super mensam facierum pannum coccinei dibaphi, et operient tegumento pellis melis, Num. 4:8:

super ephodo, Facies, ephodum ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, xylino intertexto, opere artificis.... 7 Super baltheo similiter, Exod. 28:5, 6, 8 8 : super pectorali judicii, Facies pectorale judicii, opere artificis, sicut opus ephodi, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. 28:15: super fimbriis pallii ephodi, Malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi, Exod. 28:33.

[5] Tentorium conventus cum arca quia repraesentabat caelum, idcirco illi colores mandati sunt, qui 9 significabant in suo ordine caelestia et spiritualia ibi, nempe ‘hyacinthinum et purpura’ caelestia bona et vera, coccineum ‘dibaphum’ et xylinum intertextum' spiritualia bona et vera; quisque scire potest qui Verbum sanctum credit, quod unumquodvis aliquid significet 10 ; et cui credit Verbum sanctum inde quod a Domino 11 per caelum demissum fuerit, scire potest quod caelestia et spiritualia quae regni Ipsius, significata sint. Similiter quod in mundationibus leprae adhiberetur, Lignum cedri, coccinum, et hyssopus, Lev. 14:4, 6, 52: et quod super combustionem vaccae rufae ex qua aqua separationis;

Mitteretur lignum cedri, et hyssopus et dibaphus purpurae Num. 19:6.

[6] Profanatio boni et veri etiam per similia describitur apud Johannem, Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae; et habebat capita septem, et cornu decem: erat mulier induta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis; habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationum, Apoc. 17:3, 4: et dein, Vae vae urbs magna, quae induta 12 fuisti byssino, et purpureo, et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. 18:16;

ubi de ‘Babele’ per quam significatur profanatio boni, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, ibi profanatio et boni et veri, quae est Babylonica 13 ; apud Prophetas Veteris Testamenti est ‘Babel’ profanatio boni, et ‘Chaldaea’ profanatio veri.

[7] ‘Coccinum 14 ’ in opposito sensu significat malum quod oppositum est bono spirituali, ut apud Esaiam,

Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si libra fuerint sicut lana erunt, 1:18;

quod ‘coccineum’ id malum significet, est quia ‘sanguis’, etiam ex rubedine, significat in genuino sensu bonum spirituale seu charitatem erga proximum, at in opposito 15 violentiam charitati illatam, [n. 374, 1005].

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. dibaphus

3. lamentum Davidis super Schaule, ad docendum filios Jehudae arcum, ubi docere arcum, quod non sit docere arcum, patet ibi manifeste, sed

4. etiam hic pro bono spirituali

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript inserts inter alia colorata.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts 39:2, 3

9. quia

10. aliquod significaret

11. Divino Domini

12. adulta, in the First Latin Edition

13. Babylonia

14. Coccineum

15. The Manuscript inserts sensu.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.