圣经文本

 

Exodus第20章

学习

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#954

学习本章节

  
/1232  
  

954. [Vers. 7.] "Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum." - Quod significet manifestata a Domino per Divinum Verum seu Verbum omnia falsa mali quae destruxerunt vitam spiritualem hominum ecclesiae, constat ex significatione "quatuor animalium", quod sint caelum intimum (de qua [supra,] n. 277 [a] , 322, 462), et quod sint Verbum (n. 717 [c]); proinde Dominus quoad caelum et quoad Verbum, nam caelum est caelum a Domino, similiter Verbum; ex significatione "septem angelorum", quod sint manifestationes per Divinum Verum seu Verbum (ut supra, n. 949); ex significatione "septem phialarum", quod sint omnia falsa et mala, per "septem phialas" enim similia significantur quae per "septem plagas" (vers. 6), nempe mala et inde falsa, ac falsa et inde mala (videatur supra, n. 949): quae "plenae ira Dei viventis in saecula saeculorum" dicuntur, quia devastant ecclesiam, ac destruunt vitam spiritualem hominum ecclesiae; haec sunt quae significantur per "iram Dei." Ex his constare potest quod per quod "unum de quatuor animalibus dederit septem angelis septem phialas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum", significetur quod manifestata sint a Domino per Divinum Verum seu Verbum omnia falsa mali quae destruxerunt vitam spiritualem hominum ecclesiae.

Quod "phialae" dicantur pro plagis, est quia phialae sunt continentia, et plagae contenta, ac in Verbo utplurimum continentia dicuntur pro contentis, quia continentia sunt ultima, ut sensus litterae Verbi in ultimis sit; similiter ubi "pocula" et "calices" dicuntur pro vino. (Sed de hac in sequente capite, ubi de "septem phialis et inibi septem plagis" agitur.)

[2] (Continuatio de Primo Praecepto.)

Quantum homo resistit binis amoribus propriis, qui sunt amor imperandi ex solo jucundo imperii, et amor possidendi bona mundi ex solo jucundo possessionis, et sic quantum fugit mala ut peccata quae in decalogo, tantum per caelum a Domino influit quod Deus sit, qui Creator et Conservator universi, immo etiam quod Deus unus sit. Causa, quod hoc tunc influat, est quia cum remota sunt mala, caelum apertum est; et cum caelum est apertum, homo non amplius ex se, sed per caelum ex Domino cogitat; et hoc in caelo universale est, complectens omnia, quod Deus sit, et quoque quod Deus unus sit. Quod homo ex solo influxu sciat et quasi videat quod Deus unus sit, constare potest ex communi omnium gentium confessione, et ex renisu cogitandi quod plures sint. Interior cogitatio hominis, quae est cogitatio spiritus ejus, vel ex inferno est, vel ex caelo est; ex inferno est antequam remota sunt mala, ex caelo autem dum remota sunt. Quando ex inferno est, tunc homo non videt aliud quam quod Natura sit Deus, et quod intimum Naturae sit quod vocatur Divinum. Talis homo post mortem, dum fit spiritus, quemlibet qui potentia valet, vocat deum; et quoque ipse affectat potentiam ut dicatur deus; talis vesania est omnibus malis latens in spiritu eorum. Quando autem homo ex caelo cogitat, quod fit dum remota sunt mala, tunc videt ex luce in caelo quod Deus sit, et quod Deus unus sit. Visus ex luce e caelo, est qui intelligitur per influxum.

  
/1232