圣经文本

 

Exodus第19章

学习

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8806

学习本章节

  
/10837  
  

8806. ‘Et sanctificavit populum’: quod significet obvelationem interiorum ut in fidei sancto appareant, constat ex illis quae supra n. 8788 explicata sunt, sed ibi expositum est quid sanctificatio apud populum Israeliticum, quod nempe fuerit obvelatio interiorum ut quoad externa apparerent in sancto, cum in cultu repraesentativo erant; et quod nisi 1 illorum interiora tunc obvelata fuerint, per foedas cogitationes et malas affectiones non modo contaminavissent sanctum cultus, sed etiam prorsus delevissent 2 , adeo ut nihil caeleste et spirituale, quod repraesentatum est in externis, in caelo inde perceptum fuisset.

[2] Sed quia per ‘filios Israelis’ hic intelliguntur illi qui ab Ecclesia spirituali, paucis dicetur quid per sanctificationem apud hos intelligitur: illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui vitam veri et inde vitam boni vivunt, detinentur a malis et tenentur in bono a Domino; bonum quod a Domino est sanctum apud illos, inde quantum boni recipiunt a Domino, tantum sunt 3 sancti; ac tantum 4 boni recipiunt a Domino, hoc est, tantum sunt sancti, quantum vivunt vitam boni secundum genuina vera fidei, et tunc quantum credunt quod omne bonum quod tunc cogitant et faciunt sit a Domino; tunc etiam mala 5 apud illos separantur, ut prorsus non appareant, imprimis quae hereditario traxerunt a parentibus, 6 quae foeda sunt, quia a pluribus aevis retro apud parentes successive cumulata sunt, et sic 7 in prolem congesta; haec interiora sunt quae apud illos qui ab Ecclesia spirituali reconduntur et 8 quasi obvelantur, n. 966, 1667, 2307, 2308, 3701, 4317, 8550; 9 inde est quod omne voluntarium quod illis ex hereditario, 10 sit deperditum; 11 propterea apud illos novum voluntarium in parte intellectuali per vera fidei a Domino formatur; haec 12 causa est quod illi cum regenerantur per vera ducantur ad bonum, et postea cum regenerati sunt a bono in vera boni; inde patet quomodo novum voluntarium apud illos a Domino creatur; quod hoc formatum sit in parte 13 intellectuali apud illos qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 6125.

脚注:

1. illa

2. The Manuscript inserts illum.

3. sanctificati

4. bonum

5. The Manuscript inserts quae.

6. The Manuscript inserts inde.

7. The Manuscript places this after congesta.

8. The Manuscript inserts sic.

9. et quia ita

10. est

11. inde

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript inserts illorum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.