圣经文本

 

Exodus第19章

学习

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8753

学习本章节

  
/10837  
  

8753. ‘Venerunt desertum Sinai’: quod significet statum boni in quo vera fidei implantanda, constat ex significatione ‘deserti Sinai’ quod sit status boni in quo implantanda sunt vera fidei; ‘desertum’ hic est bonum cui nondum vera implantata sunt, et ‘Sinai’ sunt ipsa vera; desertum enim 1 plura significat, n. 2 3900, in genere 3 inhabitatum et inexcultum, n. 2708, ita in spirituali sensu 4 bonum in quo nondum vera, nam bonum absque veris est spiritualiter inexcultum; inde ‘desertum’ 5 significat novum voluntarium quod nondum per vera fidei formatum 6 , n. 8457.

[2] Quod ‘montem Sinai’ attinet, significat ille in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono, ‘mons’ Divinum Bonum, et ‘Sinai’ Divinum Verum; in sensu interno verum fidei ex bono, hic verum fidei implantandum bono, quia nondum Lex ex eo promulgata est; quod ‘mons Sinai’ illa significet, est quia Lex inde a Domino promulgata est, et Lex est Divinum Verum ex Divino Bono, et quoque est verum fidei a bono, n. 7 6752, 7463, 8695; inde 8 erat quod filii Israelis 9 castrametarentur in deserto juxta montem illum, nam ex illo non 10 solum promulgabantur decem praecepta, quae sunt Lex in stricto sensu, sed etiam omnia statuta Ecclesiae, quae in se continebant, quia repraesentabant, vera et bona spiritualia et caelestia regni Domini; quod Lex inde promulgata sit, constat ex capite 20 sequente, quod etiam statuta Ecclesiae, 11 Exod. xxi seqq. ; Lev. 7:37, 38, 27:34;

idem per ‘Sinai’ significatur apud Davidem,

Deus, cum Tu exires coram populo Tuo, cum incederes Tu in deserto, terra contremuit, etiam caeli stillarunt coram Deo; hic Sinai coram Deo, Deo Israelis; pluviam benevolentiarum stillare facis, Deus, Ps. 68:8-10 [KJV Ps. 68:7-9];

hic ‘Sinai’ pro vero quod ex bono, nam 12 haec significantur per quod ‘caeli stillarunt coram Deo’, et quod ‘Deus stillaverit pluviam benevolentiarum’:

[3] in libro Judicum,

Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas; montes defluxerunt coram Jehovah, ipse Sinai coram Jehovah Deo Israelis; in diebus Schamgaris filii Anathi, in diebus Jaelis, cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas, cessarunt vici in Israel; cessarunt donec surrexi Debora, donec surrexi mater in Israel, 5:4-7;

hic quoque ‘Sinai’ pro Lege seu Divino Vero ex Divino Bono, ex quibus vera fidei implantata bono ejus, quae quoque 13 significantur per ‘caeli stillarunt, et nubes stillarunt aquas’; quod vera fidei defecerint, et perversa sint, significatur per ‘cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas’; 14 quod ‘viae’, ‘semitae’, ‘vici’ sint vera, videatur n. 627, 2333, 3123, 3477; nam in cantico illo prophetico, quod est Deborae et Baraki, agitur de perversione veri Ecclesiae, et de restitutione ejus:

[4] apud Moschen,

Jehovah de Sinai venit, exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, Deut. 33:2;

benedicuntur ibi 15 filii Jacobi a Mosche ante mortem ejus, qui propheticum benedictionis suae exorditur per Jehovah 16 de Sinai venit, 17 et per ‘Sinai’ ibi significantur vera fidei in complexu; quod ita exordiatur, est quia per ‘filios Jacobi’ 18 omnia vera et bona fidei significantur, n. 19 3858, 3862, 3926, 3939, 6335, similiter per ‘filios Israelis’, n. 5414, 5951, 5879.

脚注:

1. in vario sensu sumitur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. pro inhabitato et inexculto

4. pro bono

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The Manuscript inserts est.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. est

9. The Manuscript inserts nunc.

10. modo

11. ex capitibus sequentibus Exodi, et quoque ex

12. hoc significatur

13. The Manuscript places this after aquas.

14. The Manuscript inserts cessarunt vici, pro quod vera defecerint, et perversa sint, .

15. The Manuscript inserts omnes.

16. e, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

17. quia

18. The Manuscript inserts qui benedicuntur.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.