圣经文本

 

Exodus第18章

学习

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8705

学习本章节

  
/10837  
  

8705. ‘Et adducas tu verba ad Deum’: quod significet mediationem et intercessionem, constat ex significatione ‘adducere verba ad Deum’ cum de Divino Vero dicitur, quod sit mediare apud ipsum Divinum et intercedere, nam qui mediat et intercedit, is adducit res ad Ipsum Qui opem fert; mediatio et intercessio est Divini Veri, quia hoc proxime est apud Divinum Bonum, quod est Ipse Dominus; 1 quod Divinum Verum sit proxime apud Divinum Bonum, quod Dominus, est quia illud immediate procedit ab Ipso. Quomodo cum mediatione et cum intercessione Domini se habet, hic, quia occasio datur, dicetur: qui credunt quod tres personae sint qui constituunt Divinum et simul vocantur unus Deus, illi ex sensu 2 litterae Verbi non aliam de mediatione et intercessione ideam habent quam quod Dominus sedeat ad dextram Patris Sui, et loquatur cum Ipso sicut homo cum homine, et adducat supplicationes hominum ad Patrem, et roget ut propter Se, quia passus est crucem pro genere humano, condonet et misereatur; talis idea de intercessione et mediatione est cuivis simplici ex sensu 3 litterae Verbi;

[2] sed sciendum quod sensus 4 litterae sit secundum captum hominum simplicium, ut introducantur in ipsa vera interiora; simplices enim non aliam ideam possunt habere de regno caelesti quam sicut de regno terrestri, nec aliam de 5 Patre quam sicut de rege in terra, et de Domino quam sicut de filio regis, qui heres regni 6 ; quod talis idea simplicibus sit, patet manifeste ex idea ipsorum apostolorum Domini de regno Ipsius; primum enim crediderunt illi, sicut reliqui Judaei, quod Dominus, quia Messias, futurus esset rex maximus in terra, et evecturus 7 illos ad fastigium gloriae super omnes gentes et populos in universo terrarum orbe; at cum audiverunt ab Ipso Domino quod regnum Ipsius non esset in terra sed in caelo, tunc illi nec aliter potuerunt cogitare quam quod regnum Ipsius in caelo futurum esset prorsus sicut regnum 6 in terra; quapropter etiam Jacobus et Johannes petierunt ut in regno Ipsius unus sederet a dextris et alter a sinistris; et reliqui apostoli, qui etiam magni in illo regno voluerunt fieri, indignati sunt, et inter se litigaverunt quis eorum ibi major fieret; et quia talis idea inhaerebat, nec 8 poterat exstirpari, etiam Dominus dixit illis quod sederent super duodecim thronis judicaturi duodecim tribus Israelis, videatur Marcus 10:37, 41; Luc. 22:24, 30; Matth. 19:28;

et tunc non sciebant quid per ‘duodecim thronos’, perque ‘duodecim tribus’, et per ‘judicium’, a Domino intellectum est.

[3] Ex his nunc constare potest qualis idea est, et unde illa, de mediatione et intercessione Domini apud Patrem; at qui interiora Verbi scit, is prorsus aliam notionem de mediatione Domini et de Ipsius intercessione habet, quod nempe non 9 intercedat sicut filius apud patrem regem in terra, sed sicut Dominus universi apud Se, et sicut Deus a Se, nam non sunt duo Pater et Ipse, sed sunt unum, ut Ipse docet, Joh. 14:8-11;

quod dicatur Mediator et Intercessor, est quia per ‘Filium’ intelligitur Divinum Verum, et per ‘Patrem’ Divinum Bonum, n. 2803, 2813, 3704, et mediatio fit per Divinum Verum, nam per id datur aditus ad Divinum Bonum; Divinum enim Bonum non adiri potest, quia est sicut ignis solis, sed Divinum Verum, 10 quia hoc est sicut lux inde, quae dat hominis visui, qui est ex fide, transitum et 11 aditum, n. 8644; inde constare potest quid mediatio et intercessio. Porro 12 dicendum est undenam est, quod Ipse Dominus, Qui est ipsum Divinum Bonum ac ipse Sol caeli, dicatur mediator et intercessor apud Patrem;

[4] Dominus cum in mundo fuit, antequam plene glorificatus est, 13 fuit Divinum Verum, quare tunc mediatio fuit, et intercessit apud Patrem, hoc est, apud ipsum Divinum Bonum, Joh. 14:16, 17, 17:9, 15, 17; at postquam glorificatus est quoad Humanum, tunc dicitur Mediator et Intercessor ex eo quod de ipso Divino nullus cogitare possit nisi sistat sibi ideam Divini Hominis, minus aliquis potest per amorem conjungi ipsi Divino nisi per talem ideam; si quis absque idea Divini Hominis cogitat de ipso Divino, cogitat interminate, et 14 idea interminata est nulla; vel capit ideam de Divino ex universo aspectabili absque fine vel cum fine in obscuro, quae idea conjungit se cum idea cultorum naturae, cadit etiam in naturam, et sic fit nulla; inde 15 patet quod non foret aliqua conjunctio cum Divino per fidem, nec per amorem; omnis conjunctio requirit objectum, et secundum objecti quale fit conjunctio; inde est quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Mediator et Intercessor, sed mediat et intercedit apud Se; quod ipsum Divinum non 16 per aliquam ideam capi possit, constat ex Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18:

et apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37.

[5] Attamen, quod memorabile, omnes qui ex se seu ex carne cogitant de Deo, cogitant de Ipso interminate, hoc est, absque ulla idea terminata, at qui non ex se nec ex carne sed ex spiritu cogitant de Deo, cogitant de Ipso determinate, hoc est, sistunt sibi ideam Divini sub specie humana; ita angeli in caelo cogitant de Divino, 17 ac ita antiqui sapientes cogitarunt, quibus etiam, cum ipsum Divinum apparuit, sicut Divinus Homo apparuit, nam Divinum transiens per caelum est Divinus Homo; causa est quia caelum est Maximus Homo, ut ad finem plurium capitum ostensum est; 18 ex his patet quales intelligentes mundi sunt, et quales intelligentes caeli, quod nempe intelligentes mundi removeant a se ideam humani; inde est quod inter mentem illorum et inter Divinum non sit mediatio, unde illis caligo; at intelligentes caeli habent ideam Divini in Humano, sic Dominus est illis mediatio, ac inde mentibus illorum est lux.

脚注:

1. et

2. literali

3. literali altered to literae

4. literalis altered to literae

5. The Manuscript inserts Deo.

6. The Manuscript inserts est.

7. populum illum

8. potuit

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. quod est sicut Lux, dat hominis visui qui est ex fide, aditum ad ipsum Divinum, intercessio tunc non aliud est quam Misericordia, haec cum fit a Divino Bonoper DivinumVerum, sistitur ei qui ideam de Regno coeleste habet sicut de Regno terrestri, tanquam intercessio Filii apud Patrem Regem

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. ut sciatur

13. The Manuscript places this after Verum.

14. cogitatio

15. nec

16. aliqua idea

17. etiam antiqui sapientes ita de Divino cogitarunt, cum etiam Ipsum Divinum apparuit illis, apparuit ut Divinus Homo

18. The Manuscript has the following marginal additions with marks for insertion here: Divinus ille Homo, qui Jehovah transiens per coelum, fuit Dominus ab aeterno, hocest, Ipse Jehovah in forma humana;

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.