圣经文本

 

Exodus第18章

学习

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8682

学习本章节

  
/10837  
  

8682. ‘Ad comedendum panem cum socero Moschis coram Deo’: quod significet appropriationem illorum ex Divino Bono, constat ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin. , 3596, 3832, 4745, et ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3735, 4211, 4217, 4735, 1 5915; quod sit ex Divino Bono, significatur per quod comederent panem coram Deo. Per ‘panem’ hic intelligitur omnis cibus qui tunc, imprimis caro sacrificiorum, nam cum sacrificia fiebant, comedebatur caro illorum juxta altare; quod per ‘panem’ significetur omnis 2 cibus in genere, videatur n. 2165.

[2] Causa quod caro sacrificiorum comederetur, erat ut repraesentaretur appropriatio boni caelestis, tum quoque consociatio per amorem, nam caro sacrificii quam tunc comedebant significabat bonum amoris, quapropter hoc illis erat convivium sanctum; quod etiam caro sit bonum amoris, videatur n. 7850. Ex his constare potest quid intellectum est a Domino cum dixit quod comederent carnem Ipsius, Joh. 6:53-56, tum cum institueret Sanctam Cenam, quod panis esset corpus 3 Suum, Matth. 26:26 4 ; quid per illa intellectum est, nusquam aliquis scire potest nisi sciat quod sensus internus sit, et quod in illo sensu intelligantur caelestia et spiritualia loco naturalium, et quod naturalia illis correspondeant, et secundum correspondentias significent; alioquin nusquam alicui notum posset esse cur Sancta Cena instituta est, et quid sanctum sit in pane, et cur panis sit corpus et sit caro; praeter innumera alia.

脚注:

1. The Manuscript places this before 3735

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Ipsius

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.