圣经文本

 

Exodus第18章

学习

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8667

学习本章节

  
/10837  
  

8667. Vers. 8-11. Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis propter causas Israelis; omnem molestiam quae invenit illos in via, et eripuit illos Jehovah. Et 1 gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli, Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum. Et dixit Jethro, Benedictus Jehovah, Qui eripuit vos e manu 2 Aegyptiorum et e manu Pharaonis, Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum. Nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis, quia eapropter quod superbiverint super illos. ‘Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis’ significat perceptionem tunc a vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt: ‘propter causas Israelis’ significat pro illis qui ab Ecclesia spirituali: ‘omnem molestiam quae invenit illos in via’ significat laborem in tentationibus: ‘et eripuit illos Jehovah’ significat liberationem ex Divina Domini ope: ‘et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli’ significat statum Divini Boni cum succedunt omnia: ‘Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum’ significat ob liberationem ab infestantium insultu: ‘et dixit Jethro, Benedictus Jehovah’ significat 3 Divinum Bonum: ‘Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis’ significat liberationem ab insultu infestantium: ‘Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum’ significat misericordiam erga illos qui in bono veri et vero boni: ‘nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis’ significat Dominum, quod nullus Deus praeter Ipsum: ‘quia eapropter quod superbiverint super illos’ significat ob conatum et vim dominandi super illos qui ab Ecclesia.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. See Arcana Coelestia 8674, note 1.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.