圣经文本

 

Exodus第18章

学习

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8641

学习本章节

  
/10837  
  

8641. CAPUT XVIII

1. Et audivit Jethro sacerdos Midianis socer Moschis omne quod fecit DEUS Moschi et Israeli populo Suo, quod eduxerit JEHOVAH Israelem ex Aegypto.

2. Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis post dimissiones ejus.

3. Et duos filios ejus, quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena.

4. Et nomen unius 1 Eliezer, Quia DEUS patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis.

5. Et venit Jethro socer Moschis, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moschen ad desertum, ubi ille castrametatus montem DEI.

6. Et dixit ad Moschen, Ego socer tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii ejus cum illa.

7. Et exivit Moscheh obviam socero suo, et incurvavit se, et osculatus illum; et interrogabant vir socium suum ad pacem; et venerunt in tentorium.

8. Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat JEHOVAH Pharaoni et Aegyptiis propter causas Israelis; omnem molestiam quae invenit illos in via, et eripuit illos JEHOVAH.

9. Et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit JEHOVAH Israeli, Qui eripuit illum e manu Aegyptiorum.

10. Et dixit Jethro, Benedictus JEHOVAH, Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis, Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum.

11. Nunc novi quod magnus JEHOVAH prae omnibus diis, quia eapropter quod superbiverint super illos.

12. Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia DEO; et venit Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Moschis coram DEO.

13. Et fuit crastino, et sedit Moscheh ad judicandum populum, et stetit populus super Moschen a mane usque ad vesperam.

14. Et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo, et dixit, Quodnam verbum hoc quod tu facis populo? quare tu sedes solus tu, et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam?

15. Et dixit Moscheh socero suo, Quia venit ad me populus ad inquirendum DEUM.

16. Cum est illis verbum, venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus, et nota facio judicia DEI et leges Ipsius.

17. Et dixit socer Moschis ad illum, Non bonum verbum quod tu facis.

18. Marcuscendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum, quia grave prae te verbum; non potes facere illud solus tu.

19. Nunc audi vocem meam, consulam tibi, et erit DEUS tecum; esto tu populo apud DEUM, et adducas tu verba ad DEUM.

20. Et doceas illos statuta et leges, et notam facias illis viam ibunt in qua, et opus quod facient.

21. 2 Et tu videas ex omni populo viros strenuitatis timentes DEUM, viros veritatis odientes lucrum; et ponas 3 ex illis principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum.

22. Et judicent populum in omni tempore, et erit, omne verbum magnum adducant ad te, et omne verbum parvum judicent illi; et devolve desuper te, et portent tecum.

23. Si verbum hoc facias, et praeceperit tibi DEUS, et potes consistere; et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace.

24. Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit.

25. Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele, et dedit illos capita super populum, principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum.

26. Et judicabunt populum in omni tempore, verbum difficile adducent ad Moschen, et omne verbum parvum judicabunt illi.

27. Et dimisit Moscheh socerum suum, et ivit sibi ad terram suam.

CONTENTA In sensu interno in hoc capite agitur de veris in ordine successivo a primo ad ultimum, et quod ordinentur illa a bono Divino; 4 verum in primo gradu repraesentatur per Moschen; vera inde in ordine successivo per principes millenorum, centenorum, quinquagenorum, et decadum; et bonum Divinum, a quo ordinatio, repraesentatur per Jethronem socerum Moschis.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts (visio prophetica) above this verse

3. Hebrew (alehem) = super illos which the Manuscript had but altered to ex illis compare Arcana Coelestia 8696, 8712

4. The Manuscript inserts Primum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.