圣经文本

 

Exodus第17章

学习

   

1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?

3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?

4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.

5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.

6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :

7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.

10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.

13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8600

学习本章节

  
/10837  
  

8600. Vers. 10-13. Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh, pugnando in Amalekum; et Moscheh, Aharon, et Chur 1 ascenderunt caput collis. Et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam, et praevaluit Israel, et quando 2 demisit manum suam, et praevaluit Amalek. Et manus Moschis graves, et sumpserunt lapidem, et posuerunt subter illum, et sedit super illo; et Aharon et Chur sustentabant manus illius, exhinc unus et exhinc unus; et fuit, manus illius firmae usque ad occidere solem. Et debilitavit Joschua Amalekum et populum 3 illius [ad os gladii]. ‘Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh’ significat effectum sicut verum pugnans a Divino Vero instructum est: ‘pugnando in Amalekum’ significat contra falsum ab interiore malo: ‘et Moscheh, Aharon, et Chur’ significat Divina Vera in ordine successivo: ‘ascenderunt caput collis’ significat in bono charitatis: ‘et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam’ significat cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum: ‘praevaluit Israel’ significat quod tunc verum pugnans vinceret: ‘et quando 4 demisit manum’ significat cum fides apud illos spectaret deorsum seu a Domino ad se et mundum: ‘et praevaluit Amalek’ significat quod tunc falsum vinceret: ‘et manus Moschis graves’ significat quod potentia spectandi sursum ad Dominum deficeret: ‘et sumpserunt lapidem’ significat verum Divinum in ultimo ordinis: ‘et posuerunt subter illum, et sedit super illo’ significat correspondentiam cum vero primo ordinis: ‘et Aharon et Chur’ significat vera ordine: ‘sustentabant manus illius’ significat potentiae veri pugnantis sustentationem: ‘exhinc 5 unus et exhinc unus’ significat undequaque: ‘et fuit, manus illius firmae’ significat potentiae robur tunc: ‘usque ad occidere solem’ significat cum status ille desineret: ‘et debilitavit Joschua Amalekum et populum illius’ significat diminutionem potentiae apud illos qui in falso 6 ex interiore malo: ‘ad os gladii’ significat per verum pugnans.

脚注:

1. ascendebant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. ejus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.