圣经文本

 

Exodus第16章

学习

   

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?

4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,

7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?

8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.

17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8464

学习本章节

  
/10837  
  

8464. ‘ 1 Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum’: quod significet quod hoc bonum quod appropriabitur et faciet vitam illorum, in supremo sensu quod hoc 2 sit Dominus in vobis, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum caeleste et spirituale, et in supremo sensu quod sit Dominus, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, hic bonum spirituale, hoc est, bonum hominis Ecclesiae spiritualis, quod est bonum veri, de quo mox supra n. 8458; quia panis ille erat manna, 3 sequitur quod per ‘mannam’ 4 significetur id bonum; quod etiam 5 elucet ex descriptione ejus in vers. 31hujus capitis quod 6 esset ‘sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle’; 7 et quoque ex descriptione ejus Num. xi, Man erat sicut semen coriandri, et species ejus sicut species 8 bdellii: moluerunt molis, aut contuderunt in mortario, et coxerunt in cacabo, et fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut sapor suci olei, vers. 7, 8, 8;

ex 9 singulis ibi patet quod ‘manna’ in sensu spirituali sit bonum veri, hoc est, bonum 10 Ecclesiae spiritualis; 11 inde etiam vocatur ‘frumentum caelorum’ apud Davidem,

Praecepit aetheribus desuper, et ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super illos man, et frumentum caelorum dedit illis, Ps. 78:[23, ] 24 [KJV 22, 23];

‘frumentum’ quod sit bonum veri, videatur n. 5295, 5410: ‘manna’ etiam pro bono veri, quod datur illis qui tentationes subeunt et vincunt, apud Johannem, Qui vincit, illi dabo ut comedat de manna abscondito, et dabo illi calculum album, Apoc. 2:17.

Quod ‘manna’ in supremo sensu sit Dominus in nobis, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem, Patres vestri comederunt mannam in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat non moriatur; Ego sum panis 12 vivus qui e caelo descendit; si quis 13 comedit ex hoc pane vivet in aeternum, 6:49-51, 58; ex his manifeste patet quod per ‘mannam’ in supremo sensu significetur Dominus; 14 causa est quia manna est bonum veri, et omne bonum est a Domino, et inde Dominus est in bono, estque ipsum bonum. Quod bonum illud iis appropriabitur et faciet vitam illorum, significatur per ‘edere’, n. 3168, 3513, 3596, 4745; bonum enim quod a Domino, facit vitam caeli apud hominem, ac deinceps nutrit ac sustentat illam.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. See n. 8450, note 2

3. constat

4. significatur

5. patet a

6. i nempe

7. per semen coriandri album significatur verum quod inibi esset ita purum, et per saporem sicut placentae in melle, significatur bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum, etiam a, cp n. 8511

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quibus

10. i quod homini

11. ideo

12. vivens

13. comederit

14. quia per illam significatur bonum quod Ecclesiae spiritualis: bonum enim illud est a Domino, et inde Dominus est in bono, et est ipsum bonum; quod significetur quod bonum illud eis appropriabitur, et faciet vitam illorum, constat ex eo, quod bonum sit quod facit vitam coeli, nam quod facit et dein nutrit et sustentat hanc vitam est bonum et verum a Domino, appropriatio ut fiat vitae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.