圣经文本

 

Exodus第16章

学习

   

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?

4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,

7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?

8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.

17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10114

学习本章节

  
/10837  
  

10114. ‘Et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane’: quod significet bona spiritualia et caelestia quae non conjuncta sunt ad statum novum, constat ex significatione ‘relicti ex carne et ex pane’ quod sit quod non appropriatum est, nam per ‘comedere’ significatur appropriari, n. 10109, ita per id quod non comestum est, significatur quod non appropriatum est; ex significatione ‘carnis’ quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127; ex significatione ‘impletionum’ quod sint receptivum, de qua n. 10076, 10110; inde per ‘carnem impletionum’ significatur receptio veri in bono, proinde eorum conjunctio; hic autem non receptio et non conjunctio, quia intelligitur relictum ejus; ex significatione ‘panis’ quod sit bonum caeleste, quod est bonum intimum, de qua n. 10077; et ex significatione ‘mane’ quod sit status novus, de qua n. 8211, 8427; ex quibus patet quod per ‘relictum de carne impletionum et de pane usque ad mane’ significentur bona spiritualia et caelestia, quae non conjuncta sunt ad statum novum, per ‘carnem’ enim sacrificii significatur bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et per ‘panem’ ibi bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum.

[2] Quid porro intelligitur per non conjunctionem ad statum novum, paucis dicetur: status novus est omnis status conjunctionis boni et veri, qui est quando homo qui regeneratur ex bono agit, ita ex affectione quae amoris, et non ut prius ex vero, seu ex sola oboedientia; status novus etiam est quando illi qui in caelo in bono amoris sunt, qui status ibi vocatur ‘mane’, nam variantur status amoris et fidei ibi sicut in terris meridies, vespera, diluculum, et mane; et quoque status novus est cum vetus Ecclesia desinit, et nova incohat; omnes hi novi status in Verbo significantur per ‘mane’ 1 ; de singulis illis passim actum est in explicationibus ad Genesin et ad Exodum.

[3] Similia significantur per quod non relinquetur de carne pecudis Paschalis usque ad mane, et residuum de illo igne combureretur, Exod. 12:10;

tum per quod non pernoctabit adeps festi usque ad mane, Exod. 23:18;

similia etiam significantur per quod residuum de 2 carne sacrificii eucharistici comederetur etiam die sequente, sed combureretur die tertio, Lev. 7:16-18, 19:6, 7;

per ‘diem tertium’ etiam significatur status novus, videatur n. 4901, 5123, 5159; quod ita concessum fuerit, erat causa quia sacrificia eucharistica erant sacrificia votiva et voluntaria, non ita propter purificationem et sanctificationem ut reliqua, sed ut comederent in loco sancto, ac testificarentur gaudium cordis ex cultu Divino; et 3 4 comessationes illae, quas vocabant sanctas, prae reliquo cultu 5 illos laetificabant. Similia etiam significantur per quod non relinquerent aliquid de manna usque ad mane, de qua ita apud Moschen, Dixit Moscheh, Ne vir relinquat de manna usque ad mane; sed non oboediverunt Moschi, reliquum namque fecerunt de eo usque ad mane, et produxit vermes et computruit, Exod. 16:19, 20.

脚注:

1. qui apud regenerandos et regeneratos est continuus, est etiam status novus quando homo, qui regeneratur, ex bono agit, et non sicut prius ex vero; status novus etiamquando illi qui in coelo in bono amoris sunt; et quoque status novus est, cum verus Ecclesia desinit et nova inchoat; omnes hi status in Verbo vocantur mane, ac intelliguntur per mane

2. ex

3. et sic testificarentur benevolentiam ex laeto animo,

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. reliquis cultus,

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.