圣经文本

 

Exodus第15章

学习

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8339

学习本章节

  
/10837  
  

8339. ‘In tympanis et choreis’: quod significet celebrationem ex gaudio et laetitia, constat ex significatione ‘tympani’ quod praedicetur de affectione boni spiritualis, seu de bono veri, et quod significet ejus jucundum seu gaudium, de qua mox supra n. 8337; et ex significatione ‘choreae’ quod praedicetur de affectione veri spiritualis 1 , et quod significet ejus amoenum seu laetitiam, de qua sequitur. Antiquis temporibus testificata fuit laetitia cordis non modo per instrumenta 2 musica et per cantus, sed etiam per choreas; gaudia enim cordis seu interiora 3 in corpore 4 erumpebant in varios actus, ut in cantus et quoque in choreas; quia antiquis temporibus laetitiae quae reliquis praecelluerunt fuerunt laetitiae spirituales, hoc est, ex affectionibus 5 amorum spiritualium, quae fuerunt boni et veri, ideo quoque tunc licuit cantibus et harmoniis musicis adjungere choreas, et sic quoque his modis 6 testificari gaudium; inde est quod ‘choreae’ in Verbo memorentur, et per illas significantur laetitiae affectionum veri seu fidei ex bono seu charitate, ut apud Jeremiam,

Denuo adornabis tympana tua, et exibis in 7 choream ludentium. Fiet anima illorum sicut hortus irriguus, et non addent dolere amplius, tunc laetabitur virgo in chorea, et adolescentes et senes simul, 31:4, 12, 13:

apud eundem,

8 Cessabit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, Threni 5:15:

apud Davidem,

Convertisti luctum meum in choream mihi, Ps. 30:12 [KJV Ps. 30:11]:

apud eundem,

Laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallent 9 Ipsi, Ps. 149:3, 150:4;

quod etiam gentiles in cultu suo divino 10 luserint et egerint choreas, constat in Exod. 32:6, 19.

[2] Gaudium et laetitia dicitur, quia ‘gaudium’ in Verbo praedicatur de bono 11 et ‘laetitia’ de vero; inde in Verbo pluries dicitur gaudium et laetitia, utrumque simul, ut apud Esaiam,

Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, 22:13:

apud eundem,

Gaudium et laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, 35:10:

apud eundem,

Gaudium et laetitia invenietur in Zione, confessio et vox cantus, 51:3, 11:

apud Jeremiam,

Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae, 12 33:11:

apud Sachariam, Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et laetitiam, 8:19:

apud Davidem,

Audire facies me gaudium et laetitiam, Ps. 51:10 [KJV Ps. 51:8];

in his locis quia ‘gaudium’ praedicatur de bono et ‘laetitia’ de vero, utrumque dicitur, alioquin fuisset una vox satis; talis est locutio sancta quae in Verbo, ex causa ut in singulis ibi sit conjugium caeleste, hoc est, boni et veri, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin. , 5138, 5502, 7945.

脚注:

1. The Manuscript inserts seu veri fidei.

2. musices

3. in altered to e

4. erumpunt

5. The Manuscript inserts quae.

6. celebrare Deum; inde quoque choreae etiam in Verbo memorantur, et per illas ibi significantur laetitiae affectionum veri fidei

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. Cessavit

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. luderent seu agerent

11. at

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.