圣经文本

 

Exodus第15章

学习

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8269

学习本章节

  
/10837  
  

8269. ‘Et habitaculum constituam Illi’: quod significet quod in bono quod ab Ipso, erit ut in Suo caelo, constat ex significatione ‘habitaculi’, cum de Jehovah seu Domino dicitur, quod sit bonum; quod ‘habitaculum Domini’ sit bonum, est quia omne bonum est 1 a Domino, ita bonum est Domini, adeo ut dici possit quod Dominus sit bonum; in hoc cum Dominus habitat, in Suo Divino habitat, nec alibi habitare potest, secundum Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Si quis amaverit Me, verbum Meum servat, et Pater Meus amat illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, 14:23 2 ; bonum ex Divino 3 hic describitur per ‘amare Dominum, et 4 servare verbum Illius’, nam bonum est amoris 5 ; apud illum dicitur quod ‘mansionem facerent’, hoc est, in bono apud illum. Ut in Suo caelo dicitur quia caelum vocatur ‘habitaculum Dei’, ex eo quia bonum, quod a Domino, est ibi, et constituit caelum; Dominus etiam in unoquovis homine est ut in Suo caelo, cum in bono ibi, nam caelum hominis est bonum, et homo per bonum est apud angelos in caelo; inde nunc patet quod per ‘habitaculum constituam Illi’ significetur quod in bono quod ab Ipso, erit ut in Suo caelo.

脚注:

1. Domini, et quia est Domini, est Dominus in bono, et quoque est bonum, et Dominus non potest habitare nisi in suo Divino, et cum apud hominem est in Divino quia inbono quod ab Ipso

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. verbum Ipsius servare

5. The Manuscript inserts et obedientiae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.