圣经文本

 

Exodus第13章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.

3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.

4 Hodie egredimini mense novarum frugum.

5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.

7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.

9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.

10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :

12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem Primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.

14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.

17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.

18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.

19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.

20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.

22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8099

学习本章节

  
/10837  
  

8099. ‘Mare Suph’: quod significet damnationem quam primum transirent, constat ex significatione ‘maris Suph’ quod sit infernum ubi illi qui in fide separata a charitate, inque vita mali; et quia ‘mare Suph’ est infernum, est quoque damnatio. Cum hoc quod primum transirent damnationem, ita se habet: illi qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, et usque ad Adventum Domini detenti in terra inferiore, ac ibi infestati ab illis qui in fide separata a charitate fuerunt, de quibus in capitibus quae praecedunt actum est, cum inde liberati sunt, 1 non immediate in caelum sunt sublati, sed prius in alterum statum purificationis, qui est tentationum, perducti sunt; nam vera et bona fidei nec confirmari nec conjungi possunt absque tentationibus, et antequam illa confirmata sunt et conjuncta, non elevari in caelum potuerunt; haec repraesentata sunt per filios Israelis, quod non statim introducti sint in terram Canaanem, sed prius in desertum ubi per quadraginta annos permanserunt, ac interea varias tentationes 2 subiverunt, de quibus in Libris Moschis.

[2] Quod id attinet, quod primum per 3 mare Suph, per quod significatur infernum illorum qui in fide separata ac vita mali 4 , 5 transiverint, ita per mediam damnationem, sciendum quod infernum hoc 6 sit antrorsum profunde sub infernis adulterorum, et 7 extendat se satis late versus sinistrum; separatur ab 8 infernis adulterorum per aquas quasi maris; ad dextrum ibi, 9 sed altius, est ubi congregantur illi qui in fidei vero sed non in fidei bono 10 sunt, qui per ‘Philistaeos’ significantur, de quibus mox supra n. 11 8096; terra autem inferior ubi sunt qui infestantur, est sub planta pedis, paulisper antrorsum; qui ab infestationibus liberantur, illi non perducuntur versus dextrum, nam ibi sunt illi qui significantur per ‘Philistaeos’, 12 sed perducuntur ad sinistrum, per medium infernum, de quo dictum est, ac emergunt ad sinistrum, ubi quasi desertum; quod per hanc viam transeant illi qui ab infestationibus eximuntur, bis mihi videre datum est; 13 cum transeunt, tutantur ita a Domino ut ne hilum mali, minus aliquid damnationis illos attingat, circumcincti enim sunt columna angelorum apud quos 14 est Dominus praesens;

[3] hoc repraesentatum est per transitum filiorum Israelis per mare Suph; hoc quoque intellectum est per haec apud Esaiam,

Expergiscere, expergiscere, indue robur, brachium Jehovae; nonne Tu illud quod exsiccavit mare, aquas abyssi magnae, quod posuit profunditates maris viam, ut transirent redempti? 51:9, 10;

‘brachium Jehovae’ est Dominus quoad Divinum Humanum; ‘aquae abyssi magnae et profunditates maris’ sunt infernum ubi illi qui in fide separata a charitate ac in vita mali; ‘aquae sicut maris, sub quibus sunt’ sunt falsa, nam falsa in altera vita apparent sicut densae et obscurae nubes, et quoque sicut inundationes aquarum, n. 739, 4423, 7307; ‘redempti qui transirent’ sunt qui a Domino liberati sunt:

[4] apud eundem,

Jehovah recordatus est dierum antiquitatis, Moschis, populi Ipsius: Ubi qui ascendere fecit eos e mari, cum pastore gregis sui? ubi qui posuit in medio illius spiritum sanctitatis suae? 63:11;

in prophetico hoc per ‘Moschen’ intelligitur Dominus, Qui etiam est ‘pastor gregis’; per ‘populum quem ascendere fecit ex mari’ illi qui liberati e damnatione 15 :

[5] apud Jeremiam,

A voce casus eorum contremuit terra; clamorem, in mari Suph audita est vox 16 illius, 49:21;

‘mare Suph’ pro inferno, agitur enim ibi de Edomo ac ejus damnatione, et dicitur quod ‘illius vox audita sit ex mari Suph’ cum tamen illi non immersi 17 illi mari fuerunt sed Aegyptii; inde patet quod ‘mare Suph’ significet infernum ac damnationem; per ‘Edomum’ ibi significantur qui ex malo amoris sui rejiciunt vera doctrinae, et 18 amplectuntur falsa, n. 3322. Ex his nunc constare potest quid per ‘mare Suph’ in sensu interno repraesentativo significatur, et quid per ‘transitum filiorum Israelis’, ac per ‘immersionem Aegyptiorum ibi’, de quibus in capite sequente.

脚注:

1. The Manuscript inserts tunc.

2. sustinuerunt

3. per medium infernum ubi illi

4. The Manuscript inserts sunt.

5. transiverunt

6. est

7. extendit

8. inferno adulterorum quod supra

9. paulo

10. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts ubi tamen via in coelum est juxta illos, sursum;

13. cumque

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The Manuscript inserts quae est mare.

16. illorum in the Manuscript and in the First Latin Edition.

17. isti

18. arripiunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.