圣经文本

 

Exodus第12章

学习

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7822

学习本章节

  
/10837  
  

7822. 1 CAPUT XII

1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem in terra Aegypti, dicendo,

2. Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis mensibus anni.

3. Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo, In decimo mensis hujus et accipient sibi quisque pecudem ad domum patrum, pecudem ad domum.

4. Et si minor est domus prae esse a pecude, et 2 accipiat ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus in numero animarum, quisque ad os comedere ejus, numerabitis super pecudem.

5. Pecus integra, mascula, filius anni erit vobis; ex agnis et ex capris accipietis.

6. Et erit vobis ad custodiam usque ad quantum decimum diem mensis hujus; et mactabunt illam omnis congregatio coetus Israelis inter vesperas.

7. Et accipient de sanguine, et dabunt super binos postes et super superliminare, super domibus in quibus comedent illam.

8. Et comedent carnem in nocte illa assam igne, et azyma super amaroribus comedent illam.

9. Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne, caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus.

10. Et non relinquetis de illo usque ad mane; et residuum de illo usque ad mane igne comburetis.

11. Et sic comedetis illam, lumbi vestri cincti, calcei vestri in pedibus vestris, et baculus vester in manu vestra; et comedetis illam in festinatione; Paesach hoc JEHOVAE.

12. Et transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine et usque ad bestiam; et in omnes deos Aegypti faciam judicia, Ego JEHOVAH.

13. Et erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit in vobis plaga perditori, in percutere Me terram Aegypti.

14. Et erit dies ille vobis ad memoriale, et feriabimini illum festum JEHOVAE, generationibus vestris, statuto aeterno feriabimini illum.

15. Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa ex Israele, a die primo usque ad diem septimum.

16. Et in die primo convocatio sancta, et in die septimo convocatio sancta erit vobis; nullum opus fiet in illis, tantum quod comedatur omni animae, hoc solum fiet vobis.

17. Et observabitis azyma, quia in eodem die hoc eduxi exercitus vestros e terra Aegypti, et custodietis diem hunc generationibus vestris statuto aeterno.

18. In primo, in quartodecimo die mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vicesimum mensis in vespera.

19. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia omnis comedens fermentatum, et exscindetur anima illa e coetu Israelis, in peregrino et in indigena terrae.

20. Nullum fermentatum comedetis, in omnibus habitationibus vestris comedetis azyma.

21. Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis, et dixit ad illos, Protrahite et accipite vobis pecudem gregis juxta familias vestras, et mactate Paesach.

22. Et accipietis fasciculum hyssopi, et intingatis in sanguine qui in pelvi, et attingere faciatis ad superliminare et ad binos postes, de sanguine qui in pelvi; et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae usque ad mane.

23. Et transibit JEHOVAH ad infligendum plagam Aegypto, et viderit sanguinem super superliminari et super binis postibus, et praeteribit JEHOVAH praeter ostium, et non dabit perditori venire ad domus vestras ad infligendum plagam.

24. Et custodietis verbum hoc ad statutum tibi et filiis tuis usque aeternum.

25. Et erit quod veneritis ad terram quam dabit JEHOVAH vobis, quemadmodum locutus est, et custodietis servitium hoc.

26. Et erit quod dixerint ad vos filii vestri, Quodnam servitium hoc vobis?

27. Et dicetis, Sacrificium Paesach hoc JEHOVAE, quod praeteriverit praeter domos filiorum Israelis in Aegypto, in infligere Illum plagam Aegypto, et domos nostras liberaverit; et inflexit se populus, et incurvavit se.

28. Et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi et Aharoni, ita fecerunt.

29. Et factum in media nocte, et JEHOVAH percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae, et omne primogenitum bestiae.

30. Et surrexit Pharao nocte illa, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii, et fuit clamor magnus in Aegypto, quia nulla domus ubi non mortuus.

31. Et vocavit Moschen et Aharonem noctu, et dixit, Surgite, exite e medio populi mei, etiam vos, etiam filii Israelis, et ite, servite JEHOVAE, secundum loqui vos.

32. Etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite, quemadmodum locuti estis, et ite, et benedicatis etiam mihi.

33. Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra, quia dixerunt, Omnes nos morimur.

34. Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur, mactrae illorum ligatae in vestibus illorum super humero illorum.

35. Et filii Israelis fecerunt secundum verbum Moschis, et petierunt ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et vestes.

36. Et JEHOVAH dedit gratiam populi in oculis Aegyptiorum, et commodaverunt illis; et eripuerunt Aegyptiis.

37. Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth, quasi sescenta milia peditum virorum, praeter infantem.

38. Et etiam turba mixta multa ascendit cum illis, et grex et armentum acquisitio gravis valde.

39. Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari, et etiam viaticum non fecerunt sibi.

40. Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni.

41. Et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et fuit in eodem die hoc, exiverunt omnes exercitus JEHOVAE e terra Aegypti.

42. Nox custodiarum haec JEHOVAE, ad educendum illos e terra Aegypti; haec nox ista JEHOVAE custodiarum omnibus filiis Israelis ad generationes illorum.

43. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et Aharonem, Hoc statutum Paesach, omnis filius alienigenae non comedet illud.

44. Et omnis servus viri, emptio argenti, et circumcideris illum, tunc comedet illud.

45. Inquilinus et mercenarius non comedet illud.

46. In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras; et os non frangetis in illo.

47. Omnis coetus Israelis facient illud.

48. Et cum peregrinatur tecum peregrinus, et faciat Paesach JEHOVAE, circumcidetur illi omnis masculus, et tunc accedet ad faciendum illud, et erit sicut indigena terrae; et omnis praeputiatus non comedet illud.

49. Lex una erit indigenae et peregrino peregrinanti in medio vestrum.

50. Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi et Aharoni, ita fecerunt.

51. Et fuit in eodem die hoc, eduxit JEHOVAH filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum.

CONTENTA

Agitur in hoc capite in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, et de damnatione illorum qui in fide separata a charitate; damnatio horum et liberatio illorum repraesentatur per Pascha; et status quoad charitatem et fidem illorum qui liberati sunt, per observanda diebus Paschatis.

脚注:

1. The First Latin Edition Exodi

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.