圣经文本

 

Exodus第11章

学习

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.

2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.

3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.

4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :

5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.

8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.

9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.

10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7789

学习本章节

  
/10837  
  

7789. ‘Dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis’: quod significet supplicationem quod discedant ab illis qui in vero a Divino sunt, a summo ad imum, constat ex significatione ‘exire’ quod sit discedere; ex repraesentatione ‘Moschis’, qui hic est ‘tu’, quod sit verum Divinum, ex significatione ‘populi’ quod sint qui in vero a Divino; per ‘filios’ enim ‘Israelis’, qui hic 1 sunt ‘populus’, repraesentantur qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero boni et in bono veri, hic qui in vero a Divino, quia dicitur ‘populus qui in pedibus tuis’, per ‘Moschen’ enim repraesentatur 2 verum Divinum; et ex significatione ‘in pedibus tuis’ quod sint qui infra sunt, ita qui subordinati; ‘pedes’ enim significant inferiora, quia naturalia, mundus enim naturalis est infra mundum spiritualem; quod ‘pedes’ significent naturalia, videatur n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; inde 3 est quod dicatur ‘populus qui in pedibus tuis’; significatur etiam a summo ad imum, per ‘Moschen’ summum, quia verum Divinum, per ‘populum in pedibus ejus’ omnes et singuli qui in 4 vero a Divino.

脚注:

1. est

2. The Manuscript inserts, ut dictum, .

3. in lingua originali, dicitur

4. illo et sub illo

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.