圣经文本

 

Exodus第10章

学习

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :

2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :

5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.

6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?

8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?

9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.

10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.

13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.

20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7629

学习本章节

  
/10837  
  

7629. SENSUS INTERNUS

vers. 1-6. Et dixit Jehovah ad Moschen, Veni ad Pharaonem; quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius, propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius. Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis, et sciatis quod Ego Jehovah. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad illum, Ita dicit Jehovah Deus Hebraeorum, Quousque renuis humiliari coram Me? dimitte populum Meum, et serviant Mihi. Quia si renuis tu dimittere populum Meum, ecce Ego adduco cras locustam in terminum tuum. Et obteget superficiem terrae, et non poterit videre terram, et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine; et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro. Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum; quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc: et respexit et exivit a cum Pharaone. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’ significat mandatum: ‘Veni ad Pharaonem’ significat praesentiam veri a Divino apud infestantes: ‘quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius’ significat quod obstinaverint se communiter omnes: ‘propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius’ significat ut cognoscant mali quod in malo sint, et boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt: ‘et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto’ significat ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis qui ab Ecclesia sunt et infestant probos: ‘et signa Mea quae posui in illis’ 1 significat ut illustrentur de statu illorum qui ab Ecclesia et male vivunt: ‘et sciatis quod Ego Jehovah’ significat ut sic notum illis sit quod Dominus sit solus Deus: et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem' significat praesentiam veri Divini: ‘et dixerunt ad illum’ significat apperceptionem: ‘Ita dicit Jehovah Deus Hebraeorum’ significat mandatum a Domino Qui Deus Ecclesiae: ‘Quousque renuis humiliari coram Me?’ significat non oboedientiam: ‘dimitte populum Meum 2 et serviant Mihi’ significat ut relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Dominum: ‘quia si renuis tu dimittere’ significat si non relinquerent: ‘ecce Ego adduco locustam in terminum tuum’ significat quod falsum occupabit extrema illorum: ‘et obteget superficiem terrae’ significat ultima mentis naturalis 3 : et non poterit videre terram' significat obscurationem totius mentis naturalis inde: ‘et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine’ significat consumptionem omnium quae aliquid a 4 vero habent: ‘et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro’ significat sic consumptionem omnium cognitionum quae illis ab Ecclesia: ‘et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum’ significat quod regnabit falsum in omnibus et singulis in naturali ab interiore ejus ad extremum: ‘quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc’ significat quod tale falsum non fuerit ab antiquo tempore in Ecclesia, quale ibi: ‘et respexit et exivit a cum Pharaone’ significat privationem apperceptionis et separationem.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ut, in the First Latin Edition.

3. The Manuscript inserts inde, in the First Latin Edition.

4. veris, in the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.