Numeri第33章

Latin: Vulgata Clementina

研究内在含义

← Numeri第32章   Numeri第34章 →

1 Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant.

3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis,

4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),

5 castrametati sunt in Soccoth.

6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.

7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.

9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta : ibique castrametati sunt.

10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

11 castrametati sunt in deserto Sin.

12 Unde egressi, venerunt in Daphca.

13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.

15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.

17 Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth.

18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.

19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.

20 Unde egressi venerunt in Lebna.

21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.

22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.

23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.

24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.

25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.

27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.

28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.

29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.

30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.

33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.

34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.

35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.

37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.

38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis,

39 cum esset annorum centum viginti trium.

40 Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.

41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42 Unde egressi, venerunt in Phunon.

43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.

45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen :

51 Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52 disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ :

56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

← Numeri第32章   Numeri第34章 →
研究内在含义

本章评论:

故事:

从斯威登堡的著作的解释和参考:

Arcana Coelestia 3325, 3858, 4236, 8017

Apocalypsis Revelata 439, 862

Show Unpublished Work(s)


Commentary (pdf)

Bible Study Notes Volume 2


翻译:
分享: