Leviticus第2章

Latin: Vulgata Clementina

研究内在含义

← Leviticus第1章   Leviticus第3章 →

1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus,

2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.

3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.

5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento,

6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.

7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur :

8 quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.

9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino :

10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

11 Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.

12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.

14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,

15 fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :

16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

← Leviticus第1章   Leviticus第3章 →
研究内在含义

本章评论:

从斯威登堡的著作的解释和参考:

Apocalypsis Revelata 278, 468, 778

Arcana Coelestia 925, 2177, 2342, 2455, 5620, 7356, 7978, ...

De Coelo et de Inferno 287

Show Unpublished Work(s)


Commentary (pdf)

Bible Study Notes Volume 2

翻译:
分享: